11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

86 M A T E R Y JA Ł Y D O H ISTO R YI [4.0]quod ita fiet facillime, si religionem purumque eius numinis cultum riteamplectemur, si animum ab omnibus vitiis abdicabimus, si vita et moresnostros ad eius praecepta conformabimus, non hac externa specie, ut quibusdamplacere audio, qui promissa veste, rasa barba, exterminata ac hypocriticafacie probitatem volunt prae se ferre. Longe aliud nobis spectandumest, si recte Christiani appellari volumus; interior homo nobis est exornandus,pravae cupiditates, inanes sollicitudines delendae ex animo, renuntiandumambitioni, largitioni, luxui, libidini, avaritiae atque id genus furiis, quae nunquamanimum conquiescere sinunt, expellenda socordia, ignavia, omnesdenique ex animo morbi penitus extirpandi, dandaque opera, ne pro ChristisAntichristi, pro luce mundi fex hominum, pro sale terrae quisquiliae appellemur:ita fiet, ut pater ille coelestis, qui corda non vultum, opera nonbarbam intueri solet, agnoscat prolem legitimam, nec illam sinat periclitari.Primum igitur ac praecipuum id nos facere oportere arbitror, proximum illudest, nos quoque, quantum in nobis sit, demus operam, ne quid religio, neRespublica detrimenti capiat, serius quidem quam tempus Reipublicae postulabat,sed aliquando tamen aliqua est ratio ineunda, qua nobis vitae salutidignitatique nostrae prospectum sit, ut non tum demum quaeramus consilium,cum hostis cervicibus immineat. Et quoniam ad eam rem conficiendam, concordiainprimis ordinum, summoque omnium consensu opus est, summaope niti debemus, ut honestissimum ornatissimumque ordinem equestrem,in quo omnia sunt et pacis et belli ornamenta, nobis adiungamus, quiquidemsuperioribus temporibus non solum infensus erat nostro ordini, verum etiaminfestus, inveteraverat enim opinio falsa illa quidem, sed admodum nobisatque adeo universae Reipublicae perniciosa, nos solos ex omnibus ordinibusimmunes esse omnium Reipublicae onerum, solos otiosam, segnem et inertemvitam velle agere, quod genus hominum censet Plato ex civitate bene institutaexpelli oportere. Quamobrem delenda vobis est viri amplissimi haecmacula, sedanda invidia vestri ordinis, praesertim cum conventus anni superiorisomnia consilia, omnia decreta eo spectare videbantur, ut omnes prohabitu pecuniae belli munia subirent1). Ostendite vos quoque in curandisReipublicae commodis nihilo aliis esse segniores, ostendite maiori vobis essel) Myszkowski ma na myśli sejm styczniowy z r. 1544 (Vol. Leg. I. p. 285), co do któregow I V księdze Kap. Krak. pod dniem ió M aja czytamy co następuję: » Exhibitae erant in mediumdnorum patentes litterae universales R. Mtis super contributione ducillorum in couventione Piotrcoviensigener, prox, praeterita laudata et constituta, item et aliae litterae missiles Rmi dni nostri,quibus Rma Dnatio adhortari dignata est dnos, ut iuxta earuudem litterarum universalium tenoremexactionem huiusmodi contributionis simul et exactores in bonis et praefecturis suis ita constituantet ordinent, ut ex parte bonorum spiritualium nulla Reipublicae et communi thezauro committaturin solvendo negligentia et infidelitas. E t dni diligenter perlectis ef auscultatis eisdemutrisque litteris censuerunt; ut quilibet dnorum habeat et accipiat sibi earundem litterarum transumptumexactionemque praefatam iuxta tenorem eiusdem in bonis suis et praefecturis, ita, utmandatur, constituat et ordinet, mandaverunt.«

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!