11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

[485] U S T A W O D A W S T W A SYN O D A L N E G O . T6 lSimiliter alia 40 millia florenorum, quae iterum denuo ad redimendumBusko collata erant, dni spirituales Regiae Maiestati dederunt, anno 1535 adexpeditionem illam, qua Starodub in Moskovia per nostros eversa est, victoriaqueinsignis parta.Proximis vero hisce annis, ordo ecclesiasticus ter contributionem deditSerenissimo regi ad militiam. Ultra haec quotiescunque contributiones decernunturin comitiis, eas etiam ex villis et laneis villarum nostrarum contribuimus.Nec vero unquam Rempublicam deseruimus nec deseremus subsidionostro, in omni eius necessitate. Itaque videmur nobis non male meriti essede ipsa Republica, et de vestris dominationibus fratribus nostris, et tamencrebro perferuntur ad nos tristes immitesquae voces vestrarum dominationum,scilicet velle nos trucidare, velle sanguine nostro sacerdotali imbuere' gladiosvestros bonaque nostra nobis adimere.Vos antea semper amastis ordinem nostrum ecclesiasticum, et charumillum habuistis, nunc vero, quod aliquid odii in nos ac malevolentiae succreverit,id inimico generis humani, diabolo, et temporum iniquitati, fatorumquemalitiae tribuimus. Quod malum tamen, paulo post cum tempore transibit,quum convertet Deus corda patrum in filios eorum.Non ignoratis charissimi domini, canonias, plebanias, sacerdotia etclaustra monachorum et monialium esse hospitalia pauperis nobilitatis, utqui ex equestri vestro ordine habuerint plures filios ac filias, eos in statumecclesiasticum tradunt, eo, quod facultates eorum non essent suffecturae, velad dotandas filias, vel ad providendum patrimonii sorte singulos filios.Sapientissimi illi maiores nostri viderunt haec utilia ac necessaria esseReipublicae, ut essent, qui Dei laudibus et cultui divino semper insisterent,qui docerent populum, qui sacramenta administrarent, qui litteris operam darent,et in artibus sese liberalibus exercerent, ex quibus essent ministri Reipublicaeidonei, alii oratores ad obeundas legationes, alii scriptores rerumgestarum, alii notarii apti ad cancellarias, ad iudiciales actiones iudiciorumterrestrium, capitanealium, commissarialium, civilium, ut essent magistri, doctorespraedicatores, lectores gymnasii nostri, lumen ac decus regni nostri,quae brevi oratione nequeunt explicari, sine quibus regnum et Respublica nostraesse non potest, sunt enim haec membra ipsius Reipublicae, quibus simutilata foret, monstrosa ac foeda species regni esset.Quamobrem, quum Polonia nostra obscura antea, et remotioribus provinciisignota, propter sacerdotem sanctum Adalbertum episcopum, patronumregni, ex voto Ottonis Caesaris, miraculose illustrata est regali corona, oramusvos et obsecramus, viri clarissimi, ut hoc hospitale vestrum, ut statumet ordinem nostrum ecclesiasticum, qui semper commodus, utilisque regnoet in vos honorificus ac obsequentissimus fuit, non tollere, non destruere,sed illum nosque una, qui fratres et sanguis vester et communis patriae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!