11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

146 M A T E R Y JA Ł Y D O H ISTORYI [47olefficacior via esse potest, ad iram Dei placandam, haereticorum errores explodendos,cultumque Dei puritati suae restituendum.Verum tamen quia a sapientibus iuris interpretibus, immo ab ipsis legibuset sacris canonibus, magis semper laudata est aequitas, quam rigoriuris rigidus, humanitas, quam severitas, summum enim ius, summa iniuriaveteri proverbio dicta est, huius rei causa admonitos esse vellemus, ut inexequendis et interpretandis decretis concilii Tridentini, regulam veteris canonissequantur, h i, ad quos hoc munus pertinet. Qui sic habet, sciendumest, quod pleraque capitula ex causa, ex persona, ex loco et tempore considerandasunt, addit etiam sequens canon, necessitatem, et non temere, sedmagna, certa et probabili ratione. Omnes commemorentur circumstantiae,quae a prudentibus viris prudenter consideratae effecerunt, ut pleraque diversistemporibus fierent in ecclesia Dei non semper ex praescripto legumaut canonum, sed pro temporum, locorum ac rerum et causarum necessitateet condicione, ut exempli causa saltem vel unum exemplum commemoremus,quamvis multa commemorari possint: divum Ambrosium adhuc cathecumenuminvitum in episcopum electum esse, quamvis sacra scriptura et canonesneophitum eligi prohibeant. Sed ipsos patres Tridentini concilii dicere intelleximus,quum a nonnullis ex nostris admonerentur, in regno Poloniaefieri id non posse, ut hii, qui ministeriis ecclesiae praesunt, unico sacerdotiopossent esse contenti, responderunt: canonem hunc non esse ex articulisfidei, fiat, ubi commode fieri potest, quia non facimus canones propter unumregnum aut unam provinciam, sed universaliter ad universa loca et provinciasetc. Et non infrequens est omnino modus iste dicendi in plerisque Tridentiniconcilii decretis: (ubi commode fieri potest, aut prout commodius videbiturordinariis, vel nisi ob ecclesiae utilitatem et necessitatem, aliud ordinariisvideretur, et alia id genus). Quod profecto utiliter et prudenti cumcautela dicitur, quia canones ecclesiastici confici et tradi debent in commodumecclesiae, non in iacturam, in aedificationem, non in destructionem. Viderintigitur amplissimi patres, quid haec res commodi sit allatura, nam etmedicina plerumque non suo tempore aut loco adhibita non raro in perniciemconvertitur, quod nos prudenti aliorum iudicio committimus.Ceterum de postulatione regia pro conferendo subsidio in tam graviReipublicae necessitate et in tam difficili eius tempore, vix fortasse excusationiullus relictus est locus. Nam Reipublicae matri nostrae charissimae,supplices ad nos protendenti manus, quomodo deesse poterimus, pro quanon solum facultates omnes nostras, sed et vitam ipsam profundere debemus.Verum hoc calamitoso tempore, nullum ex nobis iuvandae illius idoneumconsilium reperimus rebus nostris sic afflictis, et in eo statu constitutis,in quo nunc sunt. Quid, quaeso, ex decimis percipimus; nonne illae partimper nobiles oppressae vel potius ereptae nobis sunt, partim etiam in tributumregium conversae. Quid bona nunc ecclesiastica, quanta a vicinis nobilibustyrannide opprimantur, quantis stipendariorum militum depraedatio-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!