11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[4 3 i] U S T A W O D A W S T W A SYN O D A L N E G O . 10 7a Christo suo sponso est aedificata, ut in iis, quae fidei sunt et religionis,errare non possit.27. Extra hanc nulli speranda est salus, suntque extra eam: haeretici,schismatici et excommunicati, unde vehementer formidanda est excommunicatio,nec humana sed divina est excommunicandi potestas.28. Unus est ecclesiae summus pastor, cui omnes obedire tenentur,ad cuius iudicium controversiae, quae super fide et religione existunt, suntreferendae.29. Summam hanc praeposituram primus omnium gessit Sanctus Petrus,verus Christi in terris vicarius et totius familiae eius pastor. Post Petrumvero ex Christi institutione omnes deinceps pontifices Petri in cathedrasuccessores.'30. Certa fide tenenda sunt non solum, quae scripturis expresse suntprodita, sed etiam, quae per traditionem ecclesiae catholicae credenda accepimuset quae definita sunt, super fidei et morum negotiis per cathedramPetri, vel per concilia generalia legitime congregata.3 1. Constitutiones ecclesiasticae de ieiuniis, festis et abstinentia ciborumaliisque multis obligant in conscientia, etiam extra casum scandali.32. Recte fit in ecclesia, quod sanctos in coelis cum Christo agentesveneramur et invocamus, ut pro nobis orent, quorum etiam meritis et intercessioneChristus nobis hic multa largitur, alias non largiturus, per quos etiammiracula multa in terris operatur.33. Quapropter sancte et religiose faciunt1), qui loca eis dicata unacumipsorum reliquiis, religiosa pietate visitant, et hoc modo ab ipsis opitulationemquaerunt.34. Gratus est etiam Deo imaginum usus, recteque coram eis procumbimusinvocaturi sanctos, quos repraesentant.35. Firmiter credendum est, post hanc vitam purgatorium esse animarum,in quo solvitur poena peccatis adhuc debita, eisdem tamen subvenitursacrificio altaris, oratione, ieiunio, eleemosina, aliisque bonis operibus vivorum,sicut et indulgentiis, quo citius ab ea liberentur.36. Animae defunctorum purgatae m ox regnant cum Christo in coeliset animae impiorum hinc migrantes sempiternis inferni traduntur suppliciis.37. Recte vota Deo facimus tum monastica quam alia et facta obligantapud Deum , nec adversantur libertati evangelicae, quae a peccatis libertasest, et iis, quae spiritum nostrum quoquomodo impediunt, quominus totusDeo serviat, non autem a voti vel iuramenti obligatione, nec ab obedientiamagistratus ecclesiastici vel saecularis.E go A . Lippomanus, episcopus Weronensis nuntius Apostolicus, subscripsimanu propria.x) Cod. N ° 2716 in terris faciunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!