11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

M a T e r y j a Ł Y d o HistoRYlservatum, praetendens suos antecessores ad sinodum provinciae Gneznensisvenire non obligari. Decrevit sacrosancta sinodus, ut Reverendissimus dominusarchiepiscopus Gneznensis decernat contra ipsum dominum episcopumet capitulum, nec non abbates diocesis illius citationem ad declarandampropter inobedientiam, attendens, quod Episcopus ille fuit et est de corporeprovinciae Gneznensis, utpote ex parte bonorum episcopatus Piocensis fundatus.Petendaque S. R. Mtas per nuntios sinodales, ut huic episcopo etcapitulo omnino iniungat, cum sit subditus regis1) et regni, ne a corporeprovinciae Gneznensis se dismembret. Nihilominus tamen decrevit haec sacrasinodus, ut tam ipsi terrarum Prussiae quam etiam terrarum Russiae episcopiet clerus universus provinciae Gneznensis et dominorum regni Poloniaead ferenda et solvenda onera et tributa, quaecunque clerus in se laudaveritaequaliter obeant3), praesentis sinodus vigore.42. Ut statutum de insordescentibus exequatur.Quoniam capitanei locorum magnam committunt negligentiam in exequendostatuto regni contra sustinentes censuras ecclesiasticas ultra annumedicto, statuit haec sancta sinodus, ut Reverendissimus dominus archiepiscopuset episcopi ac illorum in spiritualibus vicarii et officiales, censuras etpoenas contra tales negligentes capitaneos sancitas extendant et ad faciendamexecutionem illos compellant. Quod ubi Reverendissimi domini archiepiscopuset episcopi facere neglexerint, poena quingentorum florenorummulctentur. Roganda praeterea est per nuntios sinodales Regia Mtas, quodhuiusmodi statuta contra insordescentes manutenere atque etiam contra plebeosinsordescentes extendere mandare dignetur, et ut in capitaneos negligentespoenam statutam ultra praemissa extendere non obmittat.48. In collegiatis capitulum celebretur.Statuit etiam sacra sinodus, ut praelati et canonici ecclesiarum collegiatarumprovinciae Gneznensis capitulum circa huiusmodi ecclesias celebrent,saltem semel in anno, super rebus et necessitatibus ecclesiarum suarumconsulturi iuxta statutum provinciale desuper editum, et hoc sub poenadecem marcarum pecuniarum per negligentia capitula luenda et pro fabricaearundem ecclesiarum convertenda.44. Citatio per edictum.Quia in exequendis processibus Reverendissimorum dominorum archiepiscopiet episcoporum ac eorum officialium clerus nimium gravatur et nonnunquamab insolenti nobilitate indignis modis tractatur, decrevit haec sanctasinodus, ut constituto summarie de non tuto vel difficili accessu nobiles‘) Ed. regnis. — 2) Ed. abeant.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!