11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O .versemur calamitatibus, quae nobis imminent pericula. Exoriuntur nova quaedamdogmata, novae res affectantur, videmus apud finitimas nationes religionemperturbatam, apud quasdam prostratam penitus, atque hoc malum itain dies gliscere, usque adeo serpere videtur, ut verendum magnopere sit, nenostros quoque homines infitiat, ne auctoritati nostri ordinis a Deo OptimoMaximo datae multisque postea praeclare factis a maioribus nostris illustrataeofficiat, ne opprimat libertatem ecclesiae, pro qua maiores nostri maximapericula adire, plurimos labores, gravissimas contentiones suscipere non dubitabant.Est hoc profecto magnum periculum. Quid illud, num nobis leviusvidetur, quod. superioribus annis atrocissimus et infestissimus nostrae religionishostis, Daciam provinciam nobis finitimam, quae erat contra barbarosinstar propugnaculi, in conspectu plane nostri exercitus universam occupavitet diripuit, quod nuper fiorentissimum atque opulentissimum quondam Pannoniaeregnum nobis vicinum de sanctissima iam pridem societate coniunc.tumspecie amicitiae et societatis in servitutem et potestatem suam redegit; quodex tot ac tantis victoriis eo praevenit barbarus insolentiae, ut nisi nobisprospiciamus, nisi sumamus ex aliis periculum, nisi celerem aliquam et expeditampropulsandi belli rationem reperiamus, vereor, quod Deus avertat^ne nos quoque vicinorum nostrorum maneat calamitas, neque enim rex barbarusobscure ferre potest, quid cogitet, quid animi erga nos habeat, quemiam adeo insolentem fortuna reddidit, ut minime ferendus esse videatur, utplane nichil dissimulet, viam sibi his victoriis in Poloniam munisse, ultroqueminitari audeat, cum illi commodum fuerit, velle in nos impetum facere.Nec vero quisquam haec ita invito aut repugnante Deo putet accidere, cuiusdivinum nomen offensum nostris vitiis manifesta irae suae erga nos argumentaostendit, nam illa superioris anni pestilentia, quae per universam ferePoloniam grassata est, cui non planum facit eam plagam nos a Deo accepisse?Fames praeterea, quae est in Lithwania subsecuta diluvia superiorumannorum, conflagrationes urbium, grandines frequentes, tonitrua valida, vermiumnovae quaedam species, fremitus bellorum, odia denique magnorum virorum,inimicitiae ordinum, quid portendant, quem statum Reipublicae promittant,malo in opinione vestra relinquere, quam in his, quae michi magnum doloremfaciunt, velle disertus videri, quae si quem non movent, hunc ego planeomni sensu carere existimo. Omitto Gedanensium ceterorumque Prutenorumtumultus, qui fortasse indigne ferunt nostrum imperium; omitto totius Germaniaein nos odium inexplebile ob ereptam sibi Prussiam, ob tot ac tantasclades a maioribus nostris acceptas; omitto Moscos, Scitas aliasque gentes,quibus hoc est unum et perpetuum studium, haec malitia, ut nobis fortunisquenostris continue insidias faciant; omitto plurima mala, plurima incommodaalia, quorum singula tanta sunt, ut maximis etiam et firmissimis rebuspublicis non mediocre possent facessere negotium. Pericula, quae sint, videtis;nunc, quod agendum sit, considerate; primum equidem iram Dei placandamesse censeo, pacem et veniam ab eo exposcendum, crimina deprecanda,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!