11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

92 M A T E R Y JA Ł Y D O H IS T O R Y Itiantur clerum suum decimulasque et bona ecclesiae rapi, illibertari miserequedistrahi, siquidem propter hoc maxime per Serenissimos olim Polon iae regescatholicos maioresque nostros episcopatus fundati dotatique abunde sunt, utviolatores et oppressores iurium, libertatum immunitatumque et personarumecclesiae vindicare eosque coercere commode possint ac sufficiant, nonautem ut facultates suas et ecclesiae aut in suos ditandos vel parasitosalendos aut alios inutiles usus convertant. Dicatur subinde illud quoquemiserrimo clero dolere maxime, quod illi ipsi, a quibus opprimitur maxime,a Rm is dnis complectuntur et gratia .... eis valent maxime, tantum abest,ut de oppressionibus, quibus afficiunt clerum, vel minimo supercilio notentur.A d ultimum articulum incipientem: »Postremo cum sciamus etc.« dominideputati petant exhiberi sibi privilegia, quibus visis, lectis vel legiauditis, communicato cum aliis capitulis consilio, quae viderint oportuna foreet necessaria, Rmo dno Archiepiscopo suggerant et exponant. Illud veropraesentissimum consilium videri dicant ad hoc, ut Episcopus Culmensismetropolitanum suum Gneznensem recognoscat, Rmi dni Archiepiscopus etEpiscopi Regiae Mti suggerant, quod deinceps Polonae et non Theutonicaenationis Culmensi ecclesiae praeficiat Episcopum.Postremo domini deputati rogabunt Rmum dnum Archiepiscopum , utde cetero, quoties sinodum provinciae suae instituet, articulos unacum processuslitteris iuxta morem veterem ad capitula dimittat, in praesentia namque,dum oblati fuerunt nobis processus litterae, articuli, super quibus tractandumet nuntii deputandi fuerant, desiderabantur.Cetera dominorum deputatorum prudentiae et solertiae committuntur,qui praemissis addere, quae oportuna et necessaria, iuxta -sublectam materiamviderint, et etiam detrahere plenam atque omnimodam habere vult vener.capitulum potestatem 1).') W związku z ogłoszoną przez nas instrukcyja pozostaje następujący list w rękopisiebezpośrednio po nim umieszczony :Rde domine etc. Habemus Dnationi vestrae Rdae gratias ingentes, quod nobis articuloshoc in sinodo proxima provinciali tractandos m iserit, quos eidem rursus unacum instructionequadam brevi per nos iuxta temporis angustiam et nostram paucitatem conscripta remittimus.Item mittimus litteras fidei triplices in ea forma , quemadmodum Dnatio V . Rda postulavit, rogamustamen illam obnixe, quatinus non dignetur se excusare ab hoc onere, ad quod est designata,sed illud cum dno Cantore obire et absolvere dignetur. Ceterum litteras ad alias dnosconfratres nostros scribendas non videbatur fore necesse, quandoquidem liberum erit omnibuspraelatis et canonicis omnium ecclesiarum, quicunque tunc congregabuntur, eidem sinodo interesseatque promovere sententias suas iuxta ac nuntiis ipsis capitularibus, ultimo tamen post illosloco, docere et explicare.Adressatem jest niewątpliwie Jan Przerembski, proboszcz kapituły Krakowskiej, któryd. 2 1 lipca wraz z Padniewsldm, kantorem kapitulnym, wyznaczonym został na reprezentantakapituły na synod prowincyjonalny. Autorem listu jest prawdopodobnie Hozyjusz, bawiący w ów ­czas tj. w końcu sierpnia lub poczatkach września w Piotrkowie.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!