11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[385] U S T A W O D A W S T W A SYN O D A L N E G O . 61residentes neque illis providentes, immo verius neque ipsas visitantes cummaximo scandalo Christifidelium, et nonnullos esse, qui se duabus vel tribusparochialibus ecclesiis, dubium an ex dispensatione apostolica, onerant, necuni earum satisfacientes. Sinodus itaque Reverendissimos dominos loci ordinarioscommonefaciens liogavit, obsecravit, ut pro suo debito mature provideant,ne fraudentur ecclesiae debito suo, quodque plebanos ad residentiam,quantum de iure fieri potest, compellant. Atque eorum dispensare videantpraesertim eorum, qui se pluribus parochiis tenendis implicarunt, et comperto,quod dispensationes legitimas non habeant, quod iuris est, de eisdeterminate faciant, conscientiam suam purificantes.6. Facilitate partum est, quod multi clerici, rtec literati neque bonismoribus imbuti, ordinari se a suffraganeis cathedralium ecclesiarum procurant,indulta seu dimissorias ab ordinariis quomodolibet et per importunas intercessionesobtinentes 1), et suffraganei, litteris dimissoriis innitentes, tales, etiam nonprobe de scientia et articulis legalibus examinatos et certos titulos beneficiorumnon habentes, ad ordines sacros, ex charitate seu spe questus, promoventet ordinant in maximum scandalum status ecclesiastici. Sinodusitaque sancta pro evitandis periculis et scandalis statuit et a Reverendissimisdominis Episcopis impetravit, ut suffraganeis suarum ecclesiarum eamlicentiam ordinandi restringant, ut nonnisi sacerdotio aptos et bene de scientialiterarum examinatos, necnon bene conservatos atque bonis moribus exbona conservatione imbutos, ac, quod circa cathedrales ecclesias vel collegiatasiuxta dispositionem veterum provinciae statutorum annum integrummorantes in scholis expleverint et ad certum titulum vel' sufficiens patrimoniumseu etiam ad eorum provisionem, qui beneficiorum [collationem] habent, praesentari ordinentur, et quod suffraganei simoniae labem vitando,nichil pro ordinatione facta ab ordinatis exigant. Reverendissimi itaque dominiordinarii sinodus petitionem approbarunt, dicentes : placet.7. Honestas status clericalis et ordinis requirit, ut tam clerici, quametiam studentes gymnasiorum et scholares, in scholis particularibus manentes,habitum conformem honestum statui clericali congruentem, non crispatumneque brevem, coloratumque colore de iure permisso 2), portent praeterperegrinantes, quibus licitum sit, dum in itinere sunt, uti vestibus itineriaptis. Statuit itaque sancta Sinodus, ut deinceps sub poenis de iure institutis,nec clerici neque studentes habitum portent ad instar sacerdotum,poenas vero a contra facientibus archidiaconi exigent.8. Ecclesia sancta charitatem communem omnibus clericis esse volensac discordiarum fomitem removens, distinxit statum ecclesiasticum per diversosordines, ita, ut alter in alterius messem falcem suam non mitteret ; quiatum religiosi, praesertim mendicantes seu observantes, norma contemplationis‘ ) Ed. induito seu dimissoria.... obtinenti. — 2) E d . permissum.9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!