11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

i6o M A T E R Y JA Ł Y D O H S T O R Y I [484]tot comitiorum consilia in fumum, ventumque abeunt, hinc confusio rerumomnium, hinc expeditiones bellicae non prosperantur, hinc de nobis malafama apud omnes externas nationes, quibus facti sumus fabula, quae interitumnostrum avide expectant, malisque nostris gratulantur. Itaque Rmi dniepiscopi rogent et excitent regem et senatum saecularem, quo tandem licentiaperditorum hominum cohibeatur, pax intrinseca constituatur, ut regnumvitiis purgetur, haeretici poena capitis afficiantur, impia eorum doctrina unacumlibris extinguatur, prisca fides et vetus religio reducatur, ius suum episcopisac iurisdictio restituatur, proceres omnes summates et infimates adobedientiam ac ritum sanctae catholicae [ecclesiae] redeant, ecclesiae stabiliantur,suppelex ablata una cum decimis reddatur, cultus divinus instauretur. Et laudabiturOmnipotens Deus nobis placatus in saecula saeculorum et regnumnostrum illustre et gloriosum faciet, alioqui stante haeresi stabunt intestinaodia, stabit dissensio, stabit confusio et licentia et brevi post interitus.Dicendum etiam regi de violentiis et praedis bonorum ecclesiasticorum,quas stipendarii ad bellum euntes crudelissime agunt.Agenda apud nuntios terrarum.Videtur etiam expediens esse, ut dni legati capitulorum ad consessumnuntiorum equestris ordinis accedant, et vultu demisso, miserabili voce orationisetiam cum lacrimis haec eadem, quae ad regem, etiam ad eos loquanturac orent.Postremo in fine eos rogent nomine suo et totius cleri, ut benigne,ut clementer nos habere tractareque velit, ut perditum ac extinctum statumecclesiasticum nolint. Fratres enim nos illorum esse, filios, nepotes ac necessarios,qui ita amamus eos, charosque habemus, quod patrimonia nostraintegra eis servamus, donamusque, et ne domus eorum multiplicatione prolisad pauperiem redigantur, transimus in statum coelibem, ordinemque sacerdotalem,in quo Domino Deo et hominibus servimus, ut ex sacerdotiis nostrisfratribus et amicis nostris benefaciamus, prout facimus. Nam eos sublevamus,filios eorum penes nos fovemus, litteris erudiri curamus, moribus excolimus,filias etiam eorum vestimus, ornamus, dotamus. Quod superest, inpios usus convertimus, calices, patenas, cruces, monstrantias ex argento ecclesiisdicamus, quae sunt thesaurus publicus regni, et servatur servariquedebet ad superventuras graves necessitates ipsius regni et universae nobilitatis.Quiquidem thesaurus iste communis, quod per nonnullos dnos nobilesex ecclesiis privatim tollitur, fit in detrimentum publici boni.A c ut sciant dni ipsi nobiles, quod nos spirituales non sumus damnosi, noxiique regno ac patriae huic nostrae, quum Serenissimus defunctusrex Sigismundus pater, bellum in Prussia gereret anno 1520, et pecuniaecontributionum ad id non sufficerent, tum dni spirituales donarunt regi X X X Xmillia flor., quae collecta et reposita erant ad redimenda bona Busko, procampiductore regni.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!