11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O .'59saecularem. Utatur ergo bonis suis episcopalibus libenter atque liberaliter,quae ei ad sustentandum illum suffectura sunt, sicut olim antecessoribus eiussemper suffecerunt, quae nemo illi eripiet, si his bene usus fuerit.Ut dnus episcopus monitu hoc' monitus futura ptaevideat, ne cupiditasista sua nimia (quam homines in eo reprehendunt), in perniciem eius exeat.Multi siquidem homines pecuniosi propter ipsam pecuniam foede perierunt,non solum ab extraneis, sed etiam a suis domesticis. Et eiusmodi pecuniaeavare collectae semper male pereunt. Unde vetus est dictum : quod avaritiacongregavit, luxuria dissipabit. Neque vero putet, eos sibi amicos esse, quise ei exhibent, mortem hi eius optant, ut divitias eius auferant. Quamobremrogandus erit, ut bonis a Deo sibi collatis liberaliter utatur et pecuniamsuam, ex elemosina ecclesiae collectam, ad usus ecclesiae, ad Reipublicaenegotia, ad pios usus convertat. Hac re et nomen magnum sibi comparabit,et ex obtrectationibus hominum exibit.Monendus etiam erit, ut meminerit, se non Deum esse, sed hominemmortalem et diu vivere non posse, quandoquidem iam in diebus suis beneprocessit, et omni die, omni hora propius ad mortem accedit. Memineritillius Evangelici: vigilate et estote parati, quia qua hora non putatis, mors inopinasuperveniet; quare ita vitam suam institueret, ut ea opinio, quae deillo inter homines est, veluti atheos esset, falsa esse appareat, et dies postremusin via salvationis eum inveniat.Et cum praecepit Deus unumquemque curam habere de proximo suo,dni praelati et canonici orant, ut dnus episcopus haec supradicta benigneab eis suscipere velit. Nam non aliunde, quam ex debito, ex officio, exvero et sincero amore erga illum profecta, dictaque sunt.Et protestantur coram Deo, se in hac parte officio ac debito suo satisfecisse.Agendum apud regem.Rogandi Rmi dni episcopi, ut ipsi simul omnes unacum omnibus capitulorumnuntiis ac legatis accedant ad Regiam Mtem, ex exponant ei, clerumtotius regni assiduis iniuriis ac damnis affici, spoliari, bona eis adimi et occupari,sacerdotes Dei ministros expulsos, suppellectilem ecclesiasticam direptam,ecclesias devastatas ac prophanatas, decimas et redditus ecclesiasticosereptos, cultum D ei, sacrosanctam Eucharistiam et cetera sacramenta blasphemata,conculcata et eiecta, ius divinum spretum, fidem et religionem catholicamabolitam, omnia ex impunitate in summam licentiam ac barbariemversa. Hinc nulla obedientia neque regi neque legi, hinc ius ecclesiasticumsublatum, patrantur nefanda quaeque, impunitate maiorem audaciam malispraebente, ita, ut ex regno christiano factum iam sit regnum paganum acThurcicum. Hinc irato Deo, nihil recte succedit, hinc dissensio domestica,hinc regiae et senatoriae simul authoritatis contemptus, hinc tot conventuum,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!