11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O .31. Item caveant clerici, ne tractent causas incendariorum, vel eislitteras scribant, aut eorum legationes suscipiant, prout cupiunt in beneficiissuis conservari.32. Item procurans abortivum ad divina non admittatur, si est manifestus,si vero occultus, hortetur, ut ante poenitentiam divinis se non ingerat.33. Item plebanus habens parochianos, quorum linguam ignorat, provideatde sacerdote de eorum idiomate, sub poena privationis beneficii.34. Item plebani aliive superiores externis seu peregrinis in ecclesiissuis divina celebrare non permittant nec ministrare aliqua sacramenta sinelitteris receptatoriis aut dimissoriis commendatitiisque, nisi fuerit notus, etconstaret, quod fuerit legitime ordinatus.35. Item clerici beneficiati non praesumant extra provinciam peregrinarinec in alienis diocesibus alias etiam in propria demorari ultra mensemabsque licentia superioris, nisi quantum ius permittit, alioquin sunt a beneficiosuspendendi.36. Item clerici non intendant histrionibus, venationibus, tabernis auttaxillis, nec sint invasores aut percussores aliorum sub privatione officii etbeneficii, et si clericus ex ebrietate aliquid fecerit, quod obviat honestaticlericali, aut quempiam verbis turpibus aut verberibus invaserit, talis tribusmarcis usualibus mulctabitur. Qui si non fuerit in solutione, per unum mensemintegrum in carcerem retrudetur.37. Item prohibemus, ne clerici iurent in aliena causa aut testimoniumproferant in prophanis causis coram iudice saeculari sub poena sinodali, nisipraesentes sint et sciant certissime factum ita, et alias de consensu episcopiet ex necessitate evidenti.38. Item quod plebani praedicent et infra annum libros habeant a diepublicationis presentium, de quibus poterint praedicare, sub poena sinodali.39. Item ut plebani in ecclesiis populum frequenter exhortentur, quodquilibet sciat dominicam orationem , angelicam salutationem et simbolum etdecem praecepta, et quod singulis diebus dominicis praedicta recitent, coramparochianis suis in vulgari, et semel in anno confiteantur ad minus, et inPascha Corpus Christi suscipiant, nisi forte abstineant de consilio sacerdotis.Transgressor huius statuti vivens ab ingressu ecclesiae arceatur, et morienscareat Christiana sepultura.40. Item nullus plebanus habeat religiosum cuiuscunque ordinis sinelicentia episcopi ultra octo dies pro capellano suo in sua ecclesia, alias estsuspensus ab executione ordinum.41. Item rectores ecclesiarum in Coenae Domini die erisma haberediligenter procurent, et tunc vetus erisma in ecclesiis comburatur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!