11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

82 M A T E R Y JA Ł Y D O H IS T O R Y Irecreat atque reficit, neque enim vos plura, quam ego, praestare possim, inme requiritis, neque pro vestra summa prudentia non intelligitis, nulla rationeme munus hoc praeterfugere potuisse, quod michi sit ab optimo principemeo huiusque nostri in Polonia ordinis summo antistite impositum.Cuius apud me tanta est auctoritas, ut ea nichil prius nichil antiquius habeam.Est praeterea causae, de qua dicturus sum, ea maiestas, ea amplitudo,in qua nemini, quantumvis infanti, oratio deesse potest. Quamobremmagna me spes tenet nostram quoque orationem non omnino vobis ingratamaut iniocundam futuram. Sed ne diutius oratione mea suspensa expectatiovestra teneatur, aggrediar ad causam, vosque oro, ut me sic, utiinstituistis, benigneque ac attente audiatis.Primum autem michi dicendum videtur, quoniam apud sacerdotes habeturoratio de sacerdotali ordine eiusque officio, deinde de hac nostra sinodo,et quam recto nunc habeatur, ut intelligatis nullum unquam fuisse tempus,quo magis nobis elaborandum sit, magis de summa rerum omnium consultandum,quam his turbulentissimis temporibus, in quibus omnia plena timoris,plena sollicitudinis impendere videntur. Primum illud igitur est, ex quointelligi potest, quanta sit nostri ordinis praestantia, quanta dignitas, quodnon ab hominibus sed a Deo institutus est, non quovis sed omnium maximoet gravissimo fungitur munere, tum quod eam habent autboritatem, qua nichilmaius, nichil praestantius dici aut excogitari potest; neque enim nunc sermoinstitutus est de magis Egiptiorum, qui miris prestigiis mentes hominumirretitas tenebant, non de misteriis Cereris, Apolinis, Triphonii aut aliorumidolorum falsis vatibus, non de Saliis, Potitiis(s), Fetialibus, sacrificulis aut idgenus vanis P. R. religionum interpretibus, quos superstitio, metus et avaritiaquorundam innexerat, nos auctorem et propagatorem nostri ordinishabemus summum illum ac perpetuum sacerdotem Iesum Christum, qui confectisex sententia rebus omnibus, ob quas a Deo patre celitus dimissusfuerat, ut ostenderet, quantae sibi curae genus humanum esset, non priusdecedere atque ad patrem redire voluit, quam sibi, cum esset pastor, bonus,eos vicarios substitueret, qui et gregis vitiis mederi et luporum impetuspropulsari et fructus tempestivos supremo illi patri familias repraesentarepossint. O singulare Dei erga nos beneficium et praeter hoc unum post hominummemoriam inauditum, o summam benignitatem, o amorem incredibilem,non satisfuisse nos ex nihilo ad imaginem suam procreasse, supeditassenobis omnia ad bene et beate vivendum, non denique morte sua vitamnobis comparasse, nisi etiam beneficiis beneficia cumularet, nisi nobis eospraeficeret, quorum praesidio et meliores et tutiores esse possimus.A c auctorem quidem nostri ordinis, qui fuerit et quo consilio sacerdotiuminstituerit, audivistis nunc, qua nos auctoritate esse voluerit, cognoscite.Ego ad auctoritatem comparandam illud vehementer pertinere arbitror,quid sapientes, quid magni viri de nobis existiment, summae enim semperlaudis fuit summis viris placere, tum etiam , quae sit virtutis nostrae, aut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!