11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

74M A T E R Y JA Ł Y D O H IS T O R Y I [398]dictis capitula ecclesiarum et administratorem eligere et bona episcopalia ineorum dispositionem recipere debebunt et tenebuntur.27. Monasteriorum bona.Cum plerique abbates, praepositi et abbatissae villas et bona monasteriorumsuorum et ius patronatus ecclesiarum hactenus alienarunt seu adfirmam vel emphiteosim concesserunt, extra casum evidentis utilitatis et absqueconsensu episcopi loci, decrevit haec sinodus, ut domini ordinarii auctoritateeiusdem sinodi citra omnem moram, quae periculosa est, decernantmonitoria contra tales abbates, praepositos et abbatissas, ut infra terminumunius anni totaliter alienata omnia recuperent. Quod si lapso termino nonrecuperaverint, auctoritate praesentis sinodi per ordinarios a praelaturis etofficiis suis deponantur, et nichilominus ordinarii compellant detentorem adrestituendum male alienata. Et si deinceps quispiam ipsorum huiusmodialienationes facere praesumpserit, statim ab officio et praelatura deponatur,talisque alienatio sit nulla ipso iure.28. Monastici in studio tenendi.Decrevit haec sancta sinodus, ut abbates et praelati religiosi iuxtastatuta provincialia et constitutiones sinodales servent fratres ordinum suorumin studio generali Cracoviensi, alii vero de Maiori Polonia in studioPoznaniensi praeter Thrzemessnensem et Wagroviecensem, qui [in] Cracoviensisuos fratres tenere debent. Quod facere teneantur abbates praedicti hinc adsex menses decursum sub poena decem marcarum pecuniarum annis singulisper loci ordinarios repetenda et studio Cracoviensi applicanda.29. Subditi dominorum abbatum, praesertim Suleioviensis et Vitoviensis,gravantur novis et inconsuetis laboribus et angariis per factores regaleset ab oppidis nonnullorum abbatum exiguntur currus bellici, qui prius nunquamdabantur, aliqui etiam remoti compelluntur ferre stationes pecunias Cracoviamad thesaurum S. Mtis Regiae. Petatur eadem S. R. Mtas per nuntios sinodales,ut inconsuetos labores et angarias tolleret et circa usitatos et antiquosconservaret, factoribusque suis et capitaneis, ne ultra privilegia eorum etveterem consuetudinem illos pergravent, benigne iniungere dignaretur.30. Reformationes morum et vitae.Quia ex depravatis moribus et vita cleri haereses in ecclesia Dei, utplurimum, suboriri consueverunt, statuit haec sancta sinodus, ut dominusarchiepiscopus et episcopi ad morum reformationem in clero, tam in capitibus,quam in membris diligenter procedant iuxta sacrorum canonum statutorumqueprovincialium veterum et novorum vim , formam et tenorem, puniendoet emendando clericos notorie excessivos, simoniacos, adulteros,usurarios et concubinarios publicos, saecularibus negotiis.se immiscentes, investibus laicalibus incedentes, tonsuram debitam non deferentes, verum loco

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!