11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[m ] U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O .tonsurae barbas nutrientes. Et quod praelati et canonici ecclesiarum metropolitanae,cathedralium et collegiatarum barbas nutrientes ab ingressu capituliet perceptione refectionum arceantur, reliqui vero clerici barbati poenasinodali per loci ordinarios puniantur, ceterisque criminibus irretitos debitepuniant. De qua reformatione plurima verba facere non expedit, quandoquidemde illa pleni sunt libri sacrorum canonum, statutorum provincialiumnovorum et veterum; modo ut domini loci ordinarii non oscitanter aut negligenterdesuper executionejn faciant, ne sanguis ovium de manibus eorum requiratur.31. Curiae dominorum episcoporum.Ut autem reformationem praedictam commodius facere valeant, decrevitsancta sinodus, ut domini loci ordinarii in curiis et officiis suis serventviros doctos, Deum timentes, et praesertim in officiis cancellariae suae, unumex praelatis vel canonicis ecclesiarum suarum cathedralium, qui vice illorum,qui alioquin negociis publicis sunt occupati, et extirpationibus haeresum etexecutionibus decretorum sinodalium superintendere possint et valeant.32. Reverendissimi domini archiepiscopi specimen et exemplum optimiodoris virtutum et bonae famae clero sibi subiecto de se praebeant, lectionesex sacra scriptura in mensa sua post solennem orationem seu benediciteadhibeant, cantilenas prophanas et saeculares non admittant, familiaresqueecclesiasticos et saeculares in curiis suis reforment diligenter, ne ceterisoffendiculo existant, ad quod eorum celsitudines consenserunt non gravatim.33. Poenae pecuniariae clericorum.Decrevit etiam haec sinodus, ut poenae pecuniariae clericorum excessivorum,non in rem privatam officialium praedictorum, sed pro luminaribusecclesiarum vel ad elemosinas pauperum de mandato et consensu ordinariorumconvertantur, quod disponunt canonicae et provinciales sanctiones.34. Ne clerici in iudiciis secularibus.Decrevit etiam sinodus sancta, ut clerici in placitis et iudiciis saecularibusdeinceps non procurent, exceptis causis ecclesiarum suarum, miserabiliumpersonarum, suis et consanguineorum, confratrum et subditorum suorum,quod denique in iudiciis prophanis seu factoriis saecularibus non serviant subpoenis, in iure communi desuper expressis.35. De archidiaconis.Cogant etiam Reverendissimi domini archiepiscopi et episcopi auctoritatehuius sinodi et iuris communis, ut archidiaconi per se nisi legitimacausa excusentur, in quo casu per doctores aut magistros artium in sacrisordinibus constitutos probatae virtutis et de consensu ordinariorum suorumdiligenter visitent parochias suas statutis a iure temporibus, quorum visita-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!