11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

f473] U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O . I49porum iniquitate, in qua infelici hoc saeculo nostro constituti sumus, multumomnino divinae benignitati debemus, quae talem summum pontificem catholicaededit ecclesiae, qui summa cum sollicitudine piam vereque paternamcuram de ea recte instituenda gerit, sanctis institutis ac legibus illam reformanset ab haeresibus repurgans, id quod Sanctitas Vestra in perficiendoTridentino concilio, universo orbi christiano abunde satis declaravit, sed etnobis peculiariter regni huius antistitibus non vulgaria benignitatis suae documentaper legatos ac nuntios suos, viros graves ac prudentes, ostenderedignatur, quos huc mittit, ut nostris inserviant commodis et in angustiisnostris, in quibus iam pridem hic versamur, nos recreent consiliisque exoraculis sedis Apostolicae profectis adiuvent.Fatemur sane nichil a vestra Sanctitate paterni erga nos officii praetermitti,atque hoc nomine magnas et immortales illi gratias agimus, verumtamenoptaremus, ut concilii Tridentini decreta, praesertim de clericis exauthorandiset ad unicum beneficium curatum ac ad residentiam in eo personalemredigendis, in meliora incidissent tempora, quae s i, ut tenemur, ad debitamhoc tempore exequutionem deducere conati fuerimus, metuimus, ne et regnumhoc et totam ecclesiam nostram magnis difficultatibus involvamus. Namquae nobis hinc immineant incommoda et pericula, Sanctitati Vestrae paucisdeclarandum esse censuimus. In primis animos nobilium omnium catholicorumvalde offensos redderemus, qui filios, fratresque suos exauthorari autspoliari beneficiis ab ipsis eis collatis aegerrime ferrent, immo ne id quidemferrent in beneficiis collationis suae; quod si severius urgere voluerimus,certi procul dubio hostes nobis sunt futuri. Contra vero, haereticis, quorumiam magnus hic crevit*numerus, nihil gratius facere poterimus, non quodillis gratum id sit futurum, ut reformetur ecclesia, quam, quantum in eis est,perditam esse malunt, sed ut per hanc occasionem tam ex clericis quamex saecularibus nobilibus plures ad se pertrahant, pollicentes illis et opeset immunitates multo ampliores, quam sint apud nos, persuadentesque, utillis mos est, hoc tandem iugum et servitutem ut excutiant. Et veremur, neplures sint, qui facile hoc sibi persuaderi permittant, sed et id haereticis lucro,ac in rem ipsorum compendio cessurum est, quod parochiae illae, quae exipsorum dependent collatione et adhuc per catholicos retinentur sacerdotesex nobilium familia procreatos, si a modernis dimittantur possessoribus, haereticiin eorum loca statim ministros suos haereticos sufficient, catholicosquedestitui libenter videbunt, quos utique propter generis nobilitatem reverericoguntur. Et revera multum roboris ac ornamenti ecclesiae decesserit, siprzygotowały na wszelki przypadek pismo do Stolicy apostolskiej w sprawie pluralitatis beneficiorum,i gdy synod ani w r. 15 6 3 , ani w początkach roku następnego do skutku nie przyszedł,dokonały, źe pismo owe d. 1 3 kwietnia 15 6 4 ze sejmu warszawskiego do Rzymu przeslanem zostało(Theiner Monumenta I I p. 708). Tekst, który podajemy, prawie całkiem jest identycznymz tekstem Theinera.20

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!