11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

US'I A W O D .W V STW A S V N O D A l.X K G O .§ 3alicuius recte facti vulgo apud homines opinio, qui plerumque, ut nobisauctoritatem tribuant, non minus opinione famae, quam certa aliqua rationeducuntur. Quod igitur testimonium unquam in orbe terrarum maius autclarius fuit, quam Iesu Christi Dei et Servatoris nostri de sacerdotibus, quieos oculum corporis, salem terrae, lucernam ardentem, amicos, fratresquesuos appellaverit, omnibus suis bonis praefecerit, greges illis charissimoscrediderit, claves denique tradiderit regni coelorum omniaque, quae illi decrevissent,rata, quae vetuissent, irrita habenda duxerit. Et quisquam dubitabit,quin eos habuerit charissimos, quin de eorum fide et integritate optimefuerit persuasus, quibus solis tantam provinciam delegaverit. Sexcentasunt praeterea, quibus enumerandis dies me prius deficeret, quam singularecenserem. Itaque ne plura dicam de locupletissimo Christi testimonio,illa res, quantam declarat nostri ordinis auctoritatem, quod illius opera brevitemporis spatio universus plane orbis terrarum veram religionem, Deiqueoptimi maximi cultum et cognitionem sit amplexus. An vero ullam esseoram tam desertam putatis, ullas gentes tam barbaras tam longinquas, quaenon sacerdotum rerumque ab eis gestarum pro religione Christi fama persuaseritneque iniuria. Quid enim magis admirandum dici fingivi potest, quamhomines expertes mundanae sapientiae, inermes, imbelles, reique militarisomnino imperitos potuisse sapientissimos viros, potentissimos reges, numerosissimosac fortissimos exef-citus in potestatem Iesu Christi sine ullo negotioredigere, michi credite, non mediocri auctoritate tot ac tantas res conficipotuisse. A t enim dixerit quispiam: non eadem tum erat rerum et temporumratio, magis fortasse abundabant opibus, quibus sibi tantam auctoritatemcomparabant, liberalitate, ambitione, donis, conviviis et id genus aliislargitionibus mentes sibi hominum devinciebant. Minime vero, erant enimrerum omnium inopes, paupertatem amplectebantur, rem familiarem, si quaeillis fuerat, aut omnino negligebant aut conferebant in medium. A t faccionibuset amicis erant potentes. Ne id quidem, nam una cum re familiariparentes, uxores, liberos, patriam denique ipsam plurimum reliquisse ob religionemChristi accepimus. Quid igitur, quo ingenio, quibus artibus tantamauctoritatem consequebantur? Erat viri amplissimi in illis hominibus religio,summa continentia, fides, constantia, quibus rebus efficiebatur, ut ea, quaeopinione vulgi magna et admiranda videntur, opes, facciones, clientelam,pompas, comessationes, apparatus mensarum et omnem voluptatum cetumcontemnerent ac pro nihilo ducerent, sequerentur autem id solum, quodrectum et honestum esset, in eoque persequendo omnes cruciatus corporis,omnia vitae pericula negligerent, ut non homines, sed terrestria quaedamnumina fuisse viderentur. Quamobrem videte, quaeso, ne opes istae, quasnos possidemus, ne ea, quae tanto studio consectamur, magno sint impedimento,quominus recte fungi possimus nostro tam gravi nobis a Iesu Christodelegato munere, de quo dum breviter dico, vos quaeso, ut me attentebonaque cum venia audiatis. Sustulimus viri amplissimi, sustulimus profecto

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!