11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

[445] U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O . 121scholae autem publicae ut diligenter lustrentur, visitentur, et cathecbismi haereticiin illis non doceantur, nec habeantur. Studium praeterea Crac. generale,de quo omnibus sinodis et statutis seu constitutionibus fit mentio, reformetur.Qua in re Rmus dnus Crac. episcopus, ut cancellarius illius, est sinodaliteradmonitus, reliqua autem ad eam rem pertinentia, tam de Cracoviensiquam de Poznaniensi studiis seu scholis dnis nuntiis sinodalibus, ad Maiestatemregiam deputandis, commissa sunt, cum illius Maiestate agenda.6. Et licet apostolus ad servandam hospitalitatem omnes Christi fidelesmaxime autem episcopos et clericos, qui bonorum ecclesiasticorum ad hocdeputatorum sunt dispensatores clare moneat, plerique tamen episcopali dignitatefungentes reperiuntur, qui non modo exteros hospitio non excipiunt,sed etiam fratres suos praelatos et canonicos suarum ecclesiarum, qui bonorumepiscopalium sunt Custodes et pro illis tuendis se opponere, et illadefendere consueverunt, ad bona et praedia eorum venientes, humanitatiset hospitalitatis officio neglecto, admittere illisque comeatus domestici necessariaper suos factores et procuratores dare recusant. Proinde sacra sinodusdecrevit, ut ipsi dni archiepiscopi et episcopi id provideant, atquesuis procuratoribus bonorum iniungant, ut hospitalitatem huiusmodi in omnes,maxime autem in domesticos et capitulares suos conservent, et necessariissaltem ad victum, quae tunc domus, ad quos eos divertere contingit, habuerint,providere curent.7. Ceterum tametsi utroque iure recte provisum esse comperitur, nestillus ultimarum voluntatum unicuique de suis bonis quoquomodo factus percupiditatem aliquorum dominium temporale habentium et bonis testatoruminhiantium violenter seu quoquomodo infringatur, quinimo illi, qui ultimasaliorum impediunt voluntates, gravibus poenis iuris subiacere censentur. Quiatamen ad praesentem sinodum est deductum, non deesse plerosque dnosecclesiasticos, qui non absque gravi cupiditatis alieni nota, in bonis ecclesiaedecreta impia seu statuta eiusmodi condunt edictaque faciunt publica, nequis sine scientia et voluntate eorum, aut factorum seu procuratorum suorumpraesentia testamenta quaepiam condere praesumat, impietatem itaque eiusmoditalium reprobans, decrevit sacra sinodus, ne quis ecclesiasticarum personarum, sive regularium, sive saecularium, dominium temporale habentium,edictis quibuscunque aut statutis et constitutionibus suis municipalibus prohiberequovis quaesito colore vel ingenio praesumat subditos suos, quominusde bonis suis mobilibus quibuscunque testentur, testamentaque proarbitrio eorum condant, prohibere praesumat, conditaque non revocet, nequeinfringat, quae sacra sinodus firma et valida esse vult et censet, prohibitionesvero tales annihilat, cassat et tanquam impias reiicit, anihilatque decreto suopraesenti mediante.8. Item quia convenientius est inter ecclesiasticas personas habere omniacommunia, maxime ubi id fieri potest, absque incommodo alterius, proinde

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!