11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

[397]U S T A W O D A W S T W A SYN O D A L N E G O . 73sub titulo »De officiis archidiaconi« contentam, quibus cavetur, quod in singulisecclesiis collegiatis provinciae Gneznensis debent poni duo doctoresactu residentes, videlicet unus in theologia et alius in utroque vel alteroiurium, quod tamen statutum et bullam pro hac vice in uno doctore tantumin executionem ponere et quilibet dominorum episcoporum ad primam vacantempraebendam in eisdem ecclesiis unum doctorem, ut praemittitur, instituere,aut illi providere promiserunt. Qui quidem doctores circa ecclesiasillas residere et onus praedicationis habere debent.24. A cohertione non provocandum.Decrevit etiam sacrosancta sinodus, ut praelati et canonici ecclesiarumReverendissimis dominis archiepiscopis et episcopis reverentiam et honoremdebitum diligenter exhibeant et impendant, Reverendissimi vero domjni archiepiscopiet episcopi praelatis et canonicis ecclesiarum suarum etiam debitumhonorem deferant, ut fratribus et membris suis immediatis, nequeverbis asperis illos exacerbent aut iurisdictionem illorum capitularem, iuramentissuis firmatam, quoquo modo impediant. Ubi vero pro demerito autexcessu cuiuspiam praelati vel canonici aut ex delatione episcopi in eorumquempiam per confratres capitulariter animadversum fuerit rationabiliter statutiscapitularibus aut provincialibus dispositionibus vel consuetudine approbatasuadente, ab huiusmodi cohertione capitulari fraterna, nisi modus excedatur,provocare non liceat. Si tamen sic punitus crederet modum poenaexcessum esse, eius rei cognitio ad dominum archiepiscopum vel episcopumsuum deferri debebit immediate. Quicquid vero archiepiscopus vel episcopusapprobaverit seu decreverit, huiusmodi decreto stare tenebitur, in quemanimadversum fuerit, ad quod observandum etiam gravioribus poenis iuxtatemeritatis exigentiam adhibitis et multiplicatis, appellatione ulteriori cessante,compelli debet.25. Iurisdictio legationis.Promisit etiam Reverendissimus dominus archiepiscopus Gneznensisiurisdictione legationis natae in commissionibus et citationibus decernendisuti, prout communia iura disponunt, ne, quod datum est in suffragium, vergereposset in oppressionem multorum.26. Funus dominorum episcoporum.Quoniam propter diuturnam conservationem funerum et tardam sepulturamReverendissimorum dominorum archiepiscoporum et episcoporum defunctorumbona episcopatuum sede vacante multifariam damnificantur, decrevithaec sancta sinodus, ut executores dominorum archiepiscoporum etepiscoporum defunctorum seu illi, ad quos pertinebit, a die mortis in octodiebus ad minus et ad summum in quindecim diebus funera illorum sepelireprocurent, si in eorum diocesi eos mortem obire contigerit. Si vero extradiocesim, tunc duplum eius temporis habeant, alioquin lapsis diebus prae­

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!