11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

U S T A W O D A W S T W A SYN O D A L N E G O .15 7Rogandique erunt Rmi dni legatus et cardinalis, ut apud SummumPontificem litteris diserte et favorabiliter scriptis commendent hoc negotium,et preces suas adiungant, ne decretum Tridentinum ad Poloniam extendatur,neve clerus Polonus, ut nunc sunt res nostrae Polonae, ex haeresi confusaeac turbulentae, suis sacerdotiis mutiletur et affllictis afflictio addatur.Agenda privatim cum Rmo dno Crac. Philippo nominecapituli sui.Post dictam salutem et officiorum orationumque exhibitionem et oblatasfidei litteras :Dicent dni nuntii, se missos a venerabili capitulo Crac. ad sinodumprovincialem Petrcoviensem, in qua priusquam aliquid tractari incipiat, commissumsibi esse, ut conveniant Rmam illius Dnationem et haec agant.Rogabunt inprimis, ut Rma illius dnatio una cum aliis Rmis dnis episcopiscuram hanc et patrocinium cleri sui et sacerdotum suorum susciperedignetur, quo decretum concilii Tridentini non cogat eos ad dimissionemsacerdotiorum suorum, nam per hanc privationem clerus, ecclesia, fides, religio,cultus divinus anihilaretur, et bona ecclesiastica per saeculares occuparenturac perirent.Rogandus Rmus dnus, ut in largienda elemosina pauperibus hominibusnon sit restrictus.Ut scolaribus, qui in ecclesia cathedrali canunt ac deserviunt, elemosinamdari faciat.Ut negligentias, quae in ecclesia fiunt propter non residentiam principalium,uti psalteristarum, nossalistarum, mansionariorum Trinitatis et altaristarum,providere dignetur.Ut gratias dno suffraganeo, dno Cromero, dno Ziolkowski per praedecessoressuos dnos episcopos factas teneat ac servet, et decimas eis dataslibere percipere sinat.Ut cum dno castellano Voynicensi in gratiam redeat.Ut Regiae Maiestati, principi ac dno suo, sese reconciliet.Ut cum Rmo dno archiepiscopo Gneznensi et episcopo Cuiaviensietiam in gratiam redeat.Ut abiecta parcitate liberalis esse incipiat, det, donet, largiatur, et ealiberalitate ac munificentia amorem sibi et benevolentiam hominum comparabit.Ut lautius unctiusque vivat et mensam lautam faciat propter famambonam.Ut homines ad se venientes humaniter suscipiat et benigne alloquatur.Ut ingenio et consilio sui capitis non confidat, sed homines prudentes,spirituales et saeculares, penes se habeat et eorum consilio utatur et nonerrabit; quemadmodum eius nonnulli praedecessores factitarunt.21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!