11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[435] U S T A W O D A W S T W A SY N O D A L N E G O . I I Irum plerumque opprimuntur, et bona ipsa desertantur, abstineant, quinimoclerum suum et subditos ipsos ab oppressionibus saecularium defendant, etipsi eos non gravent, sed pauperes et egentes exemplo praedecessorumsuorum supportent, gaudeantque se non praeesse hominibus, sed prodesse;patrimonio Christi (quod ultra suum moderatum victum in usus pauperumet necessitates ecclesiarum expendi debet) non abutantur meminerintque seesse illius dispensatores, non proprietarios, usufructuarios, non dominos, utscilicet de illo modeste vivant, non luxurientur, dispensent, non coacervent,pauperes studere volentes in studiis generalibus foveant, vel ex pietate expensisiuvent, gloria enim episcopi est , ut dicit canon, pauperum operibusprovidere, ignominia autem sacerdotis est propriis studere divitiis.7. Praeterea cum sacra sinodus ecclesias collegiatas in hac provinciaplane videat esse desolatas, nec sint praelati aut canonici, qui circa illasdegant, ac officia divina, propter quae in eis dotata sunt eorum beneficia,fideliter expleant, fundatorumque ultimae voluntati satisfaciant, immo pleriqueex eis laici reperiuntur, qui illa per multos annos saltem minoribus o r­dinibus constituti nec habitum nec tonsuram legitimos deferentes et aliquipersonis saecularibus in praefecturis bonorum temporalium servientes, etalias saecularia negotia tractantes, de facto occupant fructus et decimas eorumper abusum in prophanos usus, ut cetera omittamus, non sine magnoscandalo et invidia hominum saecularium convertunt. Quare sacra sinoduspraemissis omnibus obviando decrevit, ut omnino dni locorum ordinarii intales animadvertant, et eos per sequestrationem proventuum usui ecclesiarumillarum, in qua beneficia ipsa obtinent, puta fabricae et ornamentisapplicandorum ad promotionem ad sacros ordines, residentiamque circa illasfaciendam compellant, atque inhaerendo statutis provincialibus de electionein novis et novissimisx) olim Petri Gamrath archiepiscopi, bullaeque foelicisrecordationis Leonis papae decimi, huic regno inclito concessae, de officioarchidiaconi contentae, ut omnino bullam illam et statuta praedicta in exequutionemponant et duos doctores actu residentes vel saltem adminusunum in singulis collegiatis praedictis, prima et proxima vacatione instituant, vel exnunc a capitulis suis requisiti canonicatus et praebendas pro doctoribusipsis designent, in quas doctores ipsi perpetuo fuerint instituendi.8 . De poenitentiis et remissione.Quia facilitas veniae plerumque parit incentivum delinquendi, ita siquidemfacilitas concessionis apud sedem Apostolicam dispensationum maximein gradibus prohibitis matrimonia contrahendi, necnon absolutionum a iuramentisconfessionalium, absurda quandoque et pias aures offendentia continentium,aperit multis viam peccandi et plurima scandala perpetrandi, proł)Cod. novissimi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!