11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

130 M A T E R Y JA Ł Y D O H IS T O R Y Isanctam a maioribus suis sibi per manus traditam reducere, noxiaque illiusmembra auctoritate sua regia, uti catholicus princeps, curare et sacerdotescatholicos restituere, ac pro eorum sustentatione proventus ecclesiasticospraedictos eis rursum dimittendos mandare dignaretur, rem piam et christianoprincipi dignam, hoc nomine sua Maiestas factura.11. Exponatur item de oppressionibus ac rapinis et spoliis subditorumecclesiasticorum, quibus miseri a militibus, mercede ad bellum Livonienseconductis, stativaque inter proficiscendum non nisi in bonis ecclesiasticisfacientibus ac stationes vi extorquentibus, sunt afflicti, exhausti, funditusqueexinaniti, quas stationes sicubi, vel propter inopiam, vel quod inique etpraeter aequum phasque extorquebantur, denegari contingit, denegantes crudelissimetractati a militibus, non habentibus verbera infligentibus, mulctatisunt itaque misere bobus, iuvencis, vaccis, mutonibus, vitulis, porcis, gallisanseribus, lacticiniis, pecuniis, quae ad vasa cerevisiae et avenam comparandamab invitis extorquebatur, ceterisque rebus, quas cupidorum hominummiserabilis libido volebat, omnibus. Videre itaque est hoc tempore miserrimamconditionem cleri, eiusque subditorum, qui praeterquam, quod pauloante diuturna eaque asperrima hyeme multa incommoda pertulerunt, frugum,ceterarumque rerum ad victum spectantium, ex sterilitate anni praeteritinimia pressi, mox in pendendum bellicum contributum coniecti, nunc demumnovissime a militibus mercenariis, his inquam militibus, in quos ipsi aeque acregnicolae quique mercedem sive stipem de facultatibus suis conferunt, conculcati,destructi, exinanitique sunt, adeo, ut plane reliquum pro vitae suaesustentaculo, maxima eorum pars habeat nihil, pars vero aegre sese cumclericis et familia sustentet; et proinde supplicandum suae Maiestati, praeterquem solum et unicum, ad quem in hisce tot tantisque adversis nostrisconfugiamus opis et iustitiae consequendae causa, alium habemus neminem,miserere dignaretur eius tantae calamitatis nostrae nosttorumque subditorumde praedictisque militibus iustitiam opportunam praestare. Quo quidem nomineet sua Maiestas se principem iustissimum declarabit, et alios in posterumdocebit milites, periculosum esse sumpta pecunia publica sine ratione hominesrapinis et depactionibus divexari.12. Exponatur et illud, quod quidam Brandisz aulicus regius, custossalis in Maiori Polonia, qui praetextu inquirendi eiusmodi salis in villis bonorumecclesiasticorum, cameras et scrinia aperiendo, pauperes mirum inmodum depactavit et expilavit depactatque et expilat aliquando.13. Exponatur quoque nimia licentia et audacia quorundam hominumsaecularium erga sacerdotes, qui nulla in eos iurisdictione habita non contentieo, quod rebus eorum illos spoliant, sed et verberibus et vulneribusin eos seviunt, quemadmodum nuper contingit dno Obiezierski canonico Po-znaniensi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!