11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[471] U S T A W O D A W S T W A SY N O D A L N E G O .1 4 7nibus sunt exposita atque afflicta, nemo est, qui nesciat. Quam vero dolendanunc est parochorum et aliorum sacerdotum misera conditio, qui vix fameiam non pereunt. Sed et quod magis calamitosum est magisque dolendumet omnibus lachrimis deplorandum, nullum iam nobis pro iustititia patetrefugium, iurisdictione ecclesiastica sublata, officiis et praesidiis omnibus nobisinterclusis, atque adeo ab omnis iuris ac legitimae defensionis remedio exclusis,ut non solum infima plebe, sed etiam Iudeis ipsis, gente perfida etscelesta, miserabiliores esse videamur.Commemorandum etiam censemus non sine querela et expostulatione,sine tamen animorum exacerbatione (quandoquidem offensionum et acerbitatumplena nunc sunt omnia), quo loco nunc sint res ecclesiasticae, quamgravia in praeteritis Petrcoviensi et Varssoviensi comitiis immunitati ecclesiasticaeinflicta sunt vulnera. Sublatum contra insordescentes statutum, quodunicum fuit nobis consequendae iustitiae et temeritatis ac rebellionis contrareligionem prohibendae remedium, abrogatum ius commune de excommunicatisin iudicio terrestri et regio non admittendis 1). Invecta in nos tributapraeter consensum nostrum planeque parendi inducta necessitas, quidquidequestris ordo censuerit. Haec vero omnia et alia multa non minus absurdaevenerunt maximo quidem malo ecclesiae, sed non minore dedecore eorum,qui nunc gubernationi rerum ecclesiasticarum praesident, petendum itaqueab illis, ut hanc a se ignominiam depellant, omnique studio curent, et adnitantur,ut haec, quae ipsis presidentibus inique erepta sunt, in pristinumstatum restituantur, ut religio vetus, cultusque Dei ab eccclesia simul cumipsa fide receptus vigeat, et ab omibus unanimiter observetur, ecclesiae perhaereticos occupatae, unacum sacris rebus ex illis ablatis et sanctuariis suis,ut iuri suo restituantur, scholae et conventicula haereticorum prohibeantur,sacrilegia et blasphćmiae in Deum patrem eiusque filium dominum nostrumIesum Christum, atque adeo in Sanctissimam divinarum personarum Trinitatem, ut cessent et severius puniantur, ecclesiasticis personis consequendaeet administrandae iustitiae via aperiatur, a stipendariorum spoliis ut simusprotecti, redditus ecclesiarum omnium tam saecularium, quam conventualiumsint liberi, et unicuique ut ius suum tribuatur.Quod si Rmorum dnorum studio et opera fuerimus consequuti, qui semurum pro domo Israel opponere debent, tum demum optimam Rei publicaechristianae formam in Dei timore, ac vero solidoque fundamento ChristoIesu domino nostro fundatam, agnoscemus. In qua ut et vivere et commoriliberet, ita pro ea conservanda quidvis omnino et ferre et pati non ingratumesset.Porro talem Rempublicam, qualis nunc est, confusam ac peregrinis impietatibuscontaminatam, in cuius medio, ut inquit propheta, labor est et inl)Konst. sejmu z r. 156 2/3 art. 50 oraz 68 »0 niedopuszczeniu kletego do prawa«(Vol. L eg. II. p. 19 i 20).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!