11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[427] U S T A W O D A W S T W A SYN O D A L N E G O . j q ^Quoniam vero potestas ecclesiastica sine saeculari in hac praesertimtemporum malignitate parum vel nichil potissimum in executionibus proficerepotest, contendere debebunt dni nuntii, ut Rmi dni Archiepiscopus etEpiscopi concordibus animis, omni simultate et affectionibus privatis postpositis,Sacram Regiam Maiestatem dnum nostrum clementissimum (qui alioquiuniversorum iura ex aequo servare iuravit) ad executionem faciendamtam contra haereticos quam in censuris ecclesiasticis insordescentes et aliosecclesiasticorum bonorum raptores sollicitent, stimulent atque precibus urgeantincessanter.Quarum rerum et conatuum suorum testimonia dicti dni nuntii refferredebent ad capitula sua: notas scilicet et inscriptiones eorundem dnorumRmorum Archiepiscopi et Episcoporum titulis et sigillis munitas ac manibusipsorum subscriptas, quibus bona fide polliceantur seque in forma cameraeApostolicae sub certis pecuniariis poenis eidem camerae Apostolicae applicandiset persolvendis inscribant et obligent^ quod iam tandem suo officiofacient satis,- neque deinceps constitutiones eiusmodi sinodales ac etiam regnipro ecclesiis editas ita negligi aut inexecutas manere, quantum sua intererit,patientur. Quod quidem ubi non praestiterint, sed pro more suo ita segneset incurabiles reperti fuerint, extunc liberum et licitum esse debebit dnispraelatis, canonicis et capitulis ecclesiarum Dnationes suas Rm as de ipsorumnegligentia ad Sedem Apostolicam deferendi et accusandi in poenis obligatistransgressis mulctandas et puniendas.Postremo quoniam neque in processu Rm i dni Archipraesulis nostri,quo ea ipsa sinodus indicta est, neque in secretioribus illius litteris ullamentio contributionis facta est, proinde ad nullam contributionem dni nuntiiconsentire debent neque consentient, alioquin irritum et inane id apud nosfuturum testamur, ex eo, vel maxime quod clerum ipsum et redditibus suisspoliatum et illa etiam proxime praeterita contributione plane intolerabilivehementer gravatum videamus, immo vero quamdiu executionem ipsamnegligi, quamdiu bona ecclesiastica ex oppressionibus in libertatem vindicarenon viderimus, tamdiu ad nullam contributionem nos consensuros exnunciam, prout extunc solenniter protestamur.XIV.Uchwały synodu prowincyjonalnego Łowickiego z r. 1556.Decreta et constitutiones sinodales praesidentibus Rmis dnis AloysioLippomano, Dei gratia episcopo Weronensi, Sanctae sedis Apostolicaelegato, et Nicolao Dziergowski, eadem gratia sanctae ecclesiae metropolitanaeGneznensis archiepiscopo, legato nato et primate etc., una cum Rmis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!