U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O . 16 3ecclesias residere, vel missam celebrasse aut audisse, aut pro ecclesiis devastatis,vel uno verbo se opposuisse, sive aliquid aliud boni operis fecisse.Sunt et alia patrum istorum flagitia, quae non est necesse recensere,quae et vident homines et a domesticis eorum nota habent. Quis igiturtalia idola in ecclesia Dei adorare, aut his bene velle potest. Cuncti ergoin eos insurrexerunt et clamant, oderunt, periisse expetunt.Non est itaque mirum, quod Deus ulciscens iniurias suas, permisit ineos flagellum suum, haereticos, qui non immerito eosdem episcopos vocanthostes ac inimicos Dei, delereque eos nituntur, et nisi resipuerint, nisi se adDeum converterint, efficient. Iam enim securis ad radicem posita est. Aliudenim iusticia divina facere non potest, quam quod moventur opera nostra.Utinam audire velint Dominum eos ad se vocantem et misereri volentem :Convertimini ad me, in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu, etego convertar ad vos. Sed frustra haec monentur deplorati isti homines, quinosse se nolunt, et putant se recte agere, dum male faciunt. Nolunt intelligere,ut bene faciant, excoecavit enim illos eorum malitia, et obtenebratumest insipiens cor eorum. Nihil ergo aliud, quam ruina eorum et cleri proptereos expectanda est. Verum quia potens est Deus ex lapidibus istis suscitarefilios Abrahae, et propitiatur humiliatis et conversis, monendi nichilominuset rogandi erunt ipsi dni episcopi, ut in praesenti Reipublicae et religionisperturbatione, dum nullus est ordo in regno, obediencia nulla, nullumconsilium, dum omnia assidue in deterius vergunt, nullusque annus est, quinon priore sit deterior, ut ndem dni episcopi vicegerentes Christi, et populisui antistites, atque duces, qui ex hominibus assumpti, ideo pro hominibusconstituti sunt, ut offerant dona et sacrificia, tam pro semetipsis, quam propopulo, quoniam et ipsi circumdati sunt infirmitate, ut ex hoc veterno experrefacti,clament ad Deum, orent gratiam et misericordiam eius implorent,ut pax ecclesiae, pax regno, iustitia omnibus, fides et prisca religio, ut sacerdotibushonor suus reddatur, ut Deus ipse propitius sit nobis, et regnetin nobis. Propitius est, misericors est, miserationes eius multae sunt, audietet exaudiet clamantes ad se, et miserebitur nostri.Iubet Deus annuntiare populo scelera sua, merenturque episcopi, utpercutiantur corda eorum hac orationis acerbitate, quo intelligant, peccatasua non esse occulta, sed ea patere cunctis hominibus, ut, se de his a suiscapitulis non esse praemonitos, praetendere non possint. Verum si nihil proficiposse videbitur, ut praetermittatur vel mitigetur ac leniatur acerbitashaec orationis, ex sententia ceterorum, ne hac offensi negotium retentionisbeneficiorum, quae decretum Tridentinum tollit, inficiant ipsi dni episcopi.Legatorum id prudentiae committitur.
M A T E R Y JA Ł Y D O H IS T O R Y IXXII.Pierwsza redakcyja instrukcyi dla posłów kapituły Krakowskiejna synod pi^owincyjonalny zwołany do Piotrkowa w r. 1565.Articulus primus: de exequendis canonibus concilii. Executiohaec pertinet ad eos, qui exequendi eos habent potestatem : ad episcoposet ad regem.Inprimis legantur in sinodo canones Tridentini et considerentur intereos, qui ad episcopos pertinent, examinenturque et excutiantur singuli atqueita ad praescriptum eorundem dni episcopi se accomodent, se ipsos corrigant,emendent, mutent in vitam optimam in moresque optimos, resideantcirca ecclesias sponsas suas, divina officia per se perficiant, horas canonicasorent, divina officia et missas omni die audiant, habeant penes se in curiissuis viros in iure et theologia peritos ac practicos propter varios casusemergentes et ad verbum Dei praedicandum idoneos et ad haereticos refellendoset ad rectam viam inducendos.Plebanatus non laicis, non pueris, sed sacerdotibus, magistris ac baccallariisidoneis ad praedicandum parochianis etc. conferant etc.Haereticos, homicidas et alios facinorosos et in peccatis obstinatos verboDei et vera ac sana eius interpretatione, humana invitatione, blanda compellatione,largitione etiam et omnibus istis humanioribus officiis ad se trahant.Filios et consanguineos nobilium etiam haereticorum ad se recipiant etpedagogis suis tradant et suis impensis eos alant ac vestiant, qui sub illisdoctrina Christiani imbuantur.A d vitam, mores et conversationem sacerdotum attendant et vitiososemendari curent et alia id genus, quae ad archidiaconarum inquisitionem pertinent,iuxta praescriptum statutorum provincialium exequi curent.Proventus ecclesiasticos non ad consanguineos suos ditandos sed adpauperes alendos, vestiendos convertant.Proventus et decimas sacerdotum sibi sublectorum dni Episcopi plebaniset ceteris clericis non rapiant etc., nam hac rapina Episcoporum saecularesscandalisati exemplo eorum rapinas exercent.Canones concilii Tridentini et statuta provincialia excudi faciant, missaliumetiam librorum, agendarum ac breviariorum est penuria etc.Postea ad alia, quae in decretis Tridentinis sunt conscripta, dni Episcopiprocedant, quae ad reformationem in religione, in moribus tam sacerdotumquam laicorum pertinent.Dni Episcopi desinant iam esse avari et non mamonae sed Deo serviant,quia non possunt duobus dominis servire. Praeteritorum annorum Episcopiin Polonia fuerunt frugales, alii prodigi, nunc vehementer avari ac tenaces.Sint prodigi potius more aquilarum: nam mortui nichil hinc secum