11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

[477] U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O .153Infr ascripta nuntii nostri cum legatis aliorumcapitulorum conferent.Revocent illis in memoriam decretum generalis concilii Tridentinicontra pluralitatem sacerdotiorum factum, exponantque venerabile capitulumCrac. per dnum Georgium Thyczin, hoc medio tempore institisse, apud sedemApostolicam, ut prorogationem decreti praedicti in aliud tempus prolixiusobtinuisset, id, quod ille, uti scribit, sumptibus suis fecit, impetravitquecommissionem Apostolicam in personas Rmorum dnorum cardinalis Varmiensiset legati Apostolici ad eiusmodi prorogationem faciendam ł). Et posthacmittendus erit Romam nuntius solennis, qui illic declarabit et exponetcausas Summo pontifici, propter quas decretum illud extendi commode nonpotest ad provinciam Gneznensem.Litteras huius commissionis praedictae nondum quidem habemus, verumin horas expectamus, iam enim exemplum eiusce commissionis per ipsumGeorgium Thiczinum est huc missum, continetque ea commissio inhibitionemad Rmum archiepiscopum et episcopos regni.Quoniam vero proximo quoque tempore domino Thiczinio, qui quemadmodumscripsit, pecuniam suam in expeditionem huiusmodi exponit, idquod videre est ex litteris ipsius, quas ostendendas ceteris legatis, reponendumerit aurum per eum expositum, et insuper munere erit aliquo afficiendus;agant dni nuntii cum aliorum capitulorum legatis, ut, quandoquidem ea expeditioin eorum quoque commodum cedat, simbolum in eam una nobiscumfaciant, dominoque Thiczinio aurum suum cum munere remittant, et proexpediendo Romam solenni nuntio collectam faciant.Sunt autem causae et rationes, propter quas decretum illud Tridentinumad provinciam Gneznensem extendi commode non potest, nempe quod multasacerdotia hic adeo sunt exigua, ut possessores illorum victum ex eis sufficientemhabere nequeant.Deinde, quod multi sunt apud nos ecclesiastici ex ordine militariumac nobilium prognati, qui fratribus et consanguineis suis resignarunt patrimoniasua, et in bonis sacerdotiorum suorum vitam degunt.Sunt praeterea plerique viri ecclesiastici ac secretarii in aulis principum,qui illic manentes, sumptus non parvos facere coguntur, custodiendo ac defendendo,ne bona ecclesiarum totaliter diripiantur.A d haec ex sacerdotiis suis alii vix dimidiam aut tertiam partem, aliinihil proventuum percipiunt, haereticis nobilibus, quorum hic. ingens est numerus,decimas ac redditus ecclesiasticos occupantibus, ac reddere denegan-') «Litterae commissionis*-, o których tu mowa, znajdują się w Liber Arch. Cap. Crac.V I. Breve papieskie ma datę 15 Października 156 4, ogloszonem zaś zostało przez delegatów papieskichHozyjusza i Komendoniego d. i kwietnia r. 15 6 5.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!