18.02.2020 Views

5- orações da sapiência

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

2 6 4 METAFÍSICA

APÊNDICE 1º

(TEXTO)

Reuerendi admodum Patris Fratris Hieronymi ab Oleastro Lusitani, Praedicatorii

Ordinis [...] Commentaria in Exodum, [...] Olyssipone, ex officina Ioannis Blauii

Coloniensis, 1556.

[3*]

M. Hieronymvs a Brito, Lvsitanvs, Vir Theologvs,

Pio Lectori S.

Non tantum mihi assumo, lector optime, ut existimem posse me facile

de ingeniis et eruditione doctorum hominum iudicare. Verum enimuero

uel huius operis dignitas, uel meum erga illius auctorem studium facit

ut aliquid de illius utilitate ac praestantia dicam, praesertim cum multi

admonendi sint ne ita antiquitatem admirentur ut, si quid commode a

recentioribus explicatum sit, id ne legendum quidem putent. Vt enim

plerique exstiterunt quibus quo aliqua recentiora, eo iucundiora uidentur,

quique nouitatis studio omnia probantur, sic alii sunt qui antiquarum

rerum studiis ita delectantur ut quae uiri huius tempestatis eruditi litteris

mandarunt uituperent ac detestentur, atque adeo ut iam optimae cuique

uirorum studiosorum exercitationi uelint inuidiose detrahere. Quod esse

in causa non dubito ut uiri, bonis artibus exculti et Sacrarum Litterarum

studiosi, quae pro disciplinis illustrandis in lucem edere uoluissent, eorum

perterriti iudicio, iam efficere recusarent. Vtrique iure reprehendendi.

Illorum profecto arrogantia, nam quae ipsi fortasse ignorant, ob idque ad

multitudinis opinionem temerarie reprehendunt, latere maluissent. Istorum

extrema demissio, a magnitudine animi non porro aliena, qui quae doctis

et piis probari intelligunt, eorum iudicia ita formidarunt ut ea in uulgus

edere dubitarent. Itaque hominum deprauata uituperandi libido, quae in

aliorum opera effrenate saeuit, multorum ingenia, ac praesertim Lusitanorum,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!