18.02.2020 Views

5- orações da sapiência

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

2 8 6 JERÓNIMO DE BRITO

His ergo armis si utamur, optimi Patres, et remedia adhibeamus

Satanaeque incursibus [C vº] reluctemur, consumabitur temptatio, praesto

aderunt angeli suppetias uenient, accedent et ministrabunt nobis, suffragio,

praesidio ac patrocinio erunt. Deumque, quem demeritis et peccatis ad

iram prouocauimus ac uindictam, placabunt precibus sedabuntque, pium,

benignum ac clementem reddent. Auertentque eius gladium iamiam

ceruicibus nostris interitum, ut “post tempestatem tranquillum faciat et

post tribulationem mittat consolationem.” [Tob 3. 22] Concilio, ministrabunt

consilium, sapientiam ac prudentiam, conciliabuntque fauorem et gratiam

ut cuncta prospere, fauste feliciterque succedant et pro uotis fidelium.

Haeretici, dolis et imposturis diaboli seducti, ad Christi ouile, ad Ecclesiam

Romanam, quae mater, doctrix ac magistra est omnium ecclesiarum, cui

omnes caput inclinant, summa concordia reducantur. Iura resarciantur

uetera, noua salubria sanciantur; abusis, si qui sunt, radicitus euellantur. Vt

hoc saluberrimo oecumenico Concilio, tot tantorumque antistitum, multis

nominibus colendorum, illustrium, sanctorum doctorumque uirorum digna

praesentia frequente, [Cii] quo augustius in terris nihil aut diuinius inueniri

potest, feliciter absoluto, diu ab omnibus exoptata pace, concordia, unione,

foedere et caritate, diuina suppeditante clementia perfruamur.

Dixi

FINIS

Auctoritate reuerendissimi inquisitoris Brixiae impressa est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!