18.02.2020 Views

5- orações da sapiência

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

3 1 8 JERÓNIMO DE BRITO

sermonem protendit, adhortatur, inducit, dialecticus uero doctrinam, quae,

quadam connexionis methodo, paucis uerbis continetur, includit. Hanc

denique, etsi alii artem adulatoriam nuncuparunt, Plato tamen peritiam

quamdam, uoluptatem auditoribus afferentem, appellauit.

Huius in oratione concinnitas Gorgiae tribuitur, Aristoteli neruositas,

Theophrasto dulcedo, Platoni ubertas, Demostheni audacia, Pericli auctoritas,

Ciceroni uero haec omnia cummulate, ac praeterea uehementia, facundia,

grauitas et summa auctoritas, uultus, gestus, uocis motusque cum [28]

optima tum iucunda moderatio. Quae cum in oratione perfecta et suis

numeris absoluta semper desiderentur, nonne ut sic difficillimum captu,

excellentem gloria iudicatis? Haec itaque ad tolerandas iniurias, ad

sedandos animos uel etiam demulcendos et quoquo uelis deducendos, ad

uoluntates hominum impellendas in rebus arduis plurimum potest. Quae,

ut reliqua praetermittam, ita necessaria rei publicae iudicatur ut qua uel

iudicis religio, uel magistratus auctoritas, uel urbis moderatio et uirtutum

incitatio contineatur, sic nihil munificentius, iucundius nihil, nihil uberius,

nihil hominum generi commodius, nihil a feritate remotius et humanitati

coniunctius esse uideatur quam elegans pulchra, uenusta perpolitaque

oratio. Hac denique, ut bruta ab hominibus ratione superantur, homines

alios antecellunt ut, quod ui et armis effici non possit, eloquentia superetur.

Sed, ne amore Eloquentiae uidear de illa plura dicere quam quae nostra

postulet oratio, Grammaticam ultimo explicemus.

Grammatica

Quae, ut dialecticus uerum et rhetor ornatum, sic grammaticus congruum

in oratione considerat. Ita ut nihil insuaue, nihil obscure, nihil barbare in

oratione contineatur quod nostras aures offendat, [29] sed ea uerborum

elegantia et dictionum cohaerentia ita eluceat oratio ut easdem aures

demulceat nimiaque afficiat uoluptate. Neque solum iis contenta limitibus

Grammatica facultas, uerum Carmentes Musas ita docuit ut suaui quadam

differentia diuersos cantus componant. Et ueteres scriptores admonuit

ut, quasi perpetuis monumentis, maiorum nostrorum res praeclare gestas

tamquam praesentes efficerent.

Haec autem a Socrate uelut fundamentum quodam et aliarum artium

tutela definitur, quibus, nisi prius bene iactis, nulla alia scientia recte poterit

consistere. Quae tanto in pretio apud priscos illos Aegyptios habebatur

ut Theuth ille, huius artis inuentor, (quamquam Cadmo primae litterae

tribuantur, uerius tamen Mosi uel Adamo) a Platone scientiarum omnium

pater appelletur. Quamobrem omnem laudem omnemque commendationem

suo quodammodo iure sibi uindicat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!