18.02.2020 Views

5- orações da sapiência

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

2 6 6 JERÓNIMO DE BRITO

a maximarum rerum studiis retardauit, ut, licet bonis artibus et ingenio

pollerent, raro tamen in lucem ausi sint prodire.

Quo maiore laude dignus est Hieronymus ab Oleastro, uir singulari

doctrina ac uirtute praeditus, Instituti Praedicatorum decus, quando nec

timore hoc est impeditus quominus cogitationes suas litteris mandaret atque

pro uiribus Ecclesiae utilitati consuleret! Hunc igitur aliorum arrogantia non

modo non deterruit ut a piis sacrisque studiis animum auocaret, uerum etiam,

quae maximis uigiliis ac laboribus litteris mandauit, sine ulla detractorum

formidine, ut Christianae pietati incremento amicis utilitate ceterisque

emolumento esse possent, typis curauit committenda. Neque enim puerilia

uel quae sensui populari essent accommodata (ut saepe usi uenit) nobis

edidit, uerum, Platonem imitatus, qui uiros graues a comoediis, hoc est, a

rebus friuolis et quae parum habeant momenti, docuit abstinendum, quae

Bibliis sacris interpretandis, ingenio non mediocri, multis diebus elaborauit,

summa cum moderatione ac modestia omnibus offerret atque docta illa

piaque “Commentaria” in libros Moseh, quos Pentateuchum uocant, quae

singulari doctrina industriaque composuerat, ad communem utilitatem et

in gratiam litterarum nunc demum in publicum emisit.

Qua in re quantum eruditionis ac doctrinae ostenderit aliorum sit iudicio,

mihi uero in hoc opere id praeclarum uidetur, quod non modo Scripturae

sensus explanat, uerum illam ad mores et instituta uitae sapientissime

transfert atque mirifice cum litterae explicatione spiritum coniungit. Multi

enim ita scripto addicti sunt ut diuinum ipsius scripti sensum repudient et,

dum plus nimio litterae adhaerent, spiritum neglegunt. In quo non modo ab

Chrysostomo (cuius Auctor uidetur uestigia fuisse secutus), Hilario, Cyrillo,

Hieronymo, Augustino, Bernardo et aliis uiris sanctissimis longe dissident,

uerum etiam a Paulo, totius Theologiae splendore, dissentiunt. Is enim

ad Galatas quarto loquens de filiis Abrahae, ex sacris eloquiis spiritum et

doctrinam depromens, nonnulla per allegoriam dicta retulit, multisque aliis

locis, ad Corinthios, ad Hebraeos et alibi (quae quia breuitati studii silentio

praetereo) in quibus, spiritum ex Scripturis accipiens, significat ex Sacris

Litteris, quae ad nostram doctrinam, non solum ad historiam referendam,

scriptae sunt, eruditionem et spiritualem intelligentiam etiam esse petendam.

Hoc enim interpretandi genere mens illustratur, totus animus rerum diuinarum

studio concalescit atque ad caelum magnis conatibus aspirat. Qui igitur

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!