18.02.2020 Views

5- orações da sapiência

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

2 9 4 METAFÍSICA

[3]

Invictissimo Christianissimoqve

Lvsitaniae Regi Ioanni Hvivs Nomine Tertio

M. Hieronymvs a Brito s.

Orationem quam superioribus diebus, ut mos est Academiae, de

disciplinarum laudibus publice habui, rex inuictissime, typis mandare

et in publicum edere uisus sum, eo tamen consilio ut non amicorum

adhortatione (quod, alioqui lateret, maluissem) in uulgus prodiri esset

tribuendum: eorum auctoritati numquam succubui. Non gloriae alicuius

cupiditate captus (nullam enim ex hoc mihi deferendam umquam existimaui),

uerum tua solum beneficentia ductus, quamquam in oculorum iudicium

quam aurium prodire multo sit periculosius. Quantum in suscepto munere

elaborauerim, Celsitudini tuae uel in hunc modum aperirem, ut qui, tuo

munere perfunctus, in hanc tuam florentissimam Conimbricae Academiam

ingenii excolendi gratia me contulerim ibique primis litteris et Logicae et

Philosophiae praeceptis optimis praeceptoribus sim imbutus, tandemque

sacrosanctae Theologiae studium aggressus. Saltem hoc nomine, ut par

erat, tibi uiderer [4] gratulari et pro maximis in tuosque collatis beneficiis

quodammodo gratiam habere. Et uelut flumina quae e mari scaturiunt in

idem semper redire cernimus, sic tibi, litterarum bonarum parenti optimo,

suos ipsa Academia fructus, quorum tu, rex maxime, quasi effector consistis,

in me uno offerre uideretur.

Iam uero, tuo praesidio munitus, eam quam in suscipiendo munere uel

etiam pertractando concepi fiduciam, nunc prodendo publice numquam

deponendam iudicaui, meque in tam uaria hominum iudicia, eorum

praesertim qui quo aliqua recentiora, eo iucundiora esse existimantes, quae

uiri docti comprobarunt solent uituperare, plane intrepidum conieci: ut

quod me ab incepto antea uidebatur retardare, tuae beneficentiae suffultus

amplius iam non formidarem.

Ea igitur hilari fronte et beneuolentia qua omnes e tua Academia fructus

soles recipere, hoc precor munusculum quod non mediocri studio in gratiam

litterarum composui a me suscipias, meque, ut maximis semper beneficiis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!