18.02.2020 Views

5- orações da sapiência

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

2 6 8 JERÓNIMO DE BRITO

hanc diuinam explicandi rationem ex Diuinis Litteris repellendam putant,

magno pietatis fructu studiosis [3* vº] priuant.

Hinc iam poterit intelligi quantum huius Auctoris debeatur, qui omne suum

tempus in fide amplificanda nostrisque animis moderandis transigendum

putauit. Et eum animum, quo erga Deum Optimum Maximum flagrabat,

singulari caritate in proximos, sacris contionibus, declamatorum more,

quibus maxime floruit, semper ostenderit. A quibus, cum propter tot ardua

negotia pro fidei amplitudine ab eo suscepta, dum fidei ac religionis

tractandarum rerum muneri a cardinali amplissimo Henrico, Portugaliae

infanti, praeficeretur, esset praepeditus, istis monumentis Scripturae

claritatem et morum instructionem posteris summa cum laude reliquerit,

ex quo maximam gloriam et famae splendorem est consecuturus.

Precor te igitur, lector humanissime, ut hoc tibi collatum beneficium

Christiano affectu traditum, ea animi alacritate et candore suscipias quo

scis esse oblatum. Aliorum fruere laboribus, quos tibi non minimam credo

utilitatem allaturos.

Bene uale.

Olisipone, 5 Calendis Februarii 1556

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!