17.05.2013 Views

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

tue est Calimache familiarissima amicissimaque. Ego tibi et Clymestra hec filia

mea omnem operam nostram pollicemur; persona nostra et quicquid nobis,

Poliodore, est, tuo est in arbitratu. De nobis ut ancillis tuis cogita, dispone atque

impera; prompte sumus in omne tuum obsequium.

177 Pol.- Etsi (115) habunde satis opes sunt michi, Glauca, et genus non humile,

nunquam tamen ego cuiuspiam tenues fortunas aut obscurum genus flocci

facere (116) soleo. Non igitur uestram ego (117) amicitiam respuo, satis enim

presidii et spei in his michi locaui edibus, et maxime uos diligo, Glauca mea,

mea Clymestra. Utamini pariter ambe opera mea (118), si quid utilis est; rebus

meis arbitratu uestro fruamini; corpus hoc statuite ut uestrum; discernite atque

indicite ut uobismetipsis.

178 Gla.- Nos tuam, Poliodore, istis uerbis maximam erga nos agnouimus

humanitatem liberalitatemque, tibique singulares gratias habemus.- Sed tu,

Calimacha, cur adeo paucos legisti caules et lactucas tam modicas? (119) Rem

nobis facis ingratam nisi te oneres. I igitur, itemque collige.

179 Cal.- Ah, nimis es prodiga, Glauca! Quid plures habeam? Satis sunt michi.

180 Gla.- Si aberras, tu te fallis; omnia tibi que in horto (120) sunt expono,

ceteraque mea ad uoluptatem tuam.

181 Cal.- Gratias tibi habeo, mea Glauca; ualete nunc. Poliodore, uides quam tibi

felix est in hoc amore principium. Spera cetera multo felicius gratiusque

successura, facile enim est rei medium atque exitum ab initio deprehendere.

Nonne tibi familiaritas, nonne pollicitationes placent matris, quas erga te

ingredientem discedentemque habuit?

182 Pol.- Placet sane rei initium, matris pollicitationes familiaritasque placet, et

michi uidetur illa apta nimis atque idonea ut arte a nobis atque astu capiatur.

Sed nimium michi [folio 26v] uisa est filia pudens atque uerecunda; primum me

ante fores uiso erubuit neque fores aperuit (121), sed post mater illam

increpans coegit, neque unquam oculos in faciem leuauit meam, sed semper

humi fixa stetit. Vixque etiam iubente matre dexteram attigit (122) michi.

183 Cal.- Filiam pudicam esse atque uerentem admodum non negarim,

Poliodore; tibi tamen ob hoc res ne difficilis uideatur; modo matrem

comparemus, nobis (123) res est in tuto. Verum ne dubites: fortiter incepta

audentius prosequamur. Voluptas tua nimirum tibi prompta erit et eo plus apud

te commerebor gratie quo adulescentulam tibi adeo pudicam amorique alienam

tuos in amplexus deduxero arte industriaque mea.

184 Pol.- Principia quoniam (124)* spem bonam suadent; temptemus reliqua.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!