17.05.2013 Views

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Preterea apud hunc nonnichil (168) conquisiuisses gratie et laudis, qui nunc te

dicat, crede (169)*, ut ignobilem genere, mores pariter rusticos obseruare.

228 Cly.- Multo post doctior ero, ne me ultra excrucies.

229 Gla.- Sis uelim, filia, diligenterque matris custodias monita nec, ut mos est

iuuentutis, dum tibi aliquid paruum licere, nolo omnia licere arbitreris, nam

semper uirtutibus uicina sunt uitia*.

230 Cly.- (Secum.) Quam uehementer excrucior nunc misera! Illum ego

adulescentem* amo preter modum, et dum timeo ne amor detegatur meus,

seuera rigidaque sum, ultra quam deceat. Sic et michi displiceo et matri

ingratam facio rem et Poliodorum recte in odium conuerto michi. Pertimui

preterea matrem, que semper actus omnes meos diligenter obseruare atque

notare consueuit. [folio 29v] At ex rigida atque aspera, nunc uisa est michi in

facilitatem et equitatem summam descendisse. O quam doleo non hec ante

monita persensisse! Nimirum ego in illum iocundo me uultu apertaque facie

dulci colloquio accommodassem*. Sed unum est quo excrucior animo

uehementer: uereor ne ille me amare contempserit ob meas ineptias, neu

rusticam nimis et se indignam arbitretur. Hec tamen me consideratio solatur

aliquantisper et michi spem aliquam ipsius pollicetur: cogitasse ipsum potuisse

me omnia illa non ob rusticitatem, sed quandam puellarum naturalem

consuetudinem ut soleant quos ament, presertim dum suspicio oriri potest,

uidelicet (170) ante suos parentes cognatos affinesque, quasi non ament

indicare. Preterea hoc unum totum michi aufert dum cogito animi languorem

tristitiamque: quod sic me mater instruxisse uideatur, non ego ita nata uidear.

Nunc certe si alias redierit, omnem corrigam preteritam culpam seu

rusticitatem, et me illi exhibebo piam, tractabilem, facetam, iocundam atque si

licuerit in amplexus conuertam me suos, deosculaborque, et amorem saturabo

meum.

[Sc. VII.] Calimacha, Glauca, Clymestra

231 Cal.- Ad te uenio, Glauca, teque libens in uia offendo.

232 Gla.- Affersne noui quicquam?

233 Cal.- Scies.

234 Gla.- Dic, igitur, dum presto sum audire. Sed quid lacrimas?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!