17.05.2013 Views

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

Pares cum Paribus Nº 4: Índice - Facultad de Ciencias Sociales ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[Sc. V.] Laganeo seruus, Calimacha anus, Poliodorus, Valeria mater

191 Lag.- (Secum.) Noua sane primaque hec est liberalitas heri mei ut uinum

mittat dono, multis enim annis iam sibi seruio neque unquam similis illi fuit

liberalitas. Preterea non satis animaduerto quid illi negotii tam remoto urbis

loco*. Nunquid forte hic amare cepit? (134)) Quare solent maxime tum ad anus

ipsas lenizantes, tum ad amatas puellas dona peruenire. Certo ita arbitror; quam

ad rem pleraque in eo [folio 27v] signa me mouent; tum ipse facie preter morem

pallescit, quod est amoris signum permaximum, tum secum multa dum incedit

(135) animo uolutat interdum suspirans, interdum exultans, modo tardus in

incessu (136)* modo uelocior*, tum, quod in primis est amoris indicatiuum,

parum ipse admodum iam tribus diebus cibi sumpsit, ita ut interdum mirata

mater dubitaret mala ipsum ualitudine (137) detineri. Quid opus est tot signis?

Etas ipsa et iam pectinosa barba indicat (138) quod (139)* etas ipsius integra

est et flos uite hominis: media adulescentia. Quis enim est qui ea etate suos non

extendat neruos* et in amorem uehementius declinetur? Nemo sane nisi forte

quis (140) non homo sed saxum, qui pauci sunt, natura enim ad mulieres

procliues (141) nos finxit. Sed nunc ubi sum? Timeo ne errem, non equidem

recta insisto uia. En a longe iam pinum admiror* altissimam; ibi uicus est.

Propero festinus, uerum uter ipse grauis admodum me prohibet. Preterea uinum

nimis commoueretur effundereturque. At (142) te magnus perdat Iuppiter

(143), Calimacha!; propter te enim scapulas uehementer excrucior. Nunc illuc

ingrediar, quisquis habitet, et Calimacham rogabo nunquid noscant, ut me iam

exonerem.

192 Cal.- Exeo iam bibendi cupida et uiso an portetur uinum. Sed ecce quendam

hinc ceruicosum uideo uas magnum portantem; illum ad me Poliodorus mittit.

Verum, ut uideo, ille in proximas defertur edes; fallitur: non bene locum notauit;

at ipsum clamabo, ne uinum ad alium perueniat.- Heus, heus, tu cum utre!, non

audis?

193 Lag.- Clamari uisus sum, sed me quoniam erigere non possum ut longius

(144)* uideam, deiiciam utrem humerosque pondere (145) grauatos erigam.

Sed ecce uideo anum quandam pre foribus que michi capite signum facit (146)*

illuc properem; illam esse arbitror Calimacham. At iterum clamare instat.- Venio,

uenio quam celerrimus (147)! (Secum.) Instet uero illa ut lubet, ego non moriar

sub hoc pondere (148) ut celerius transeam.

194 Cal.- Quam lento passu incedit hic bos!; non se promouere uidetur; tamen

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!