06.03.2015 Views

SENECA - College of Stoic Philosophers

SENECA - College of Stoic Philosophers

SENECA - College of Stoic Philosophers

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

THE EPISTLES OF SENECA

corruit. Adversus hos casus muniendi sumus. Nullus

autem contra fortunam inexpugnabilis murus est;

intus instruamur. Si ilia pars tuta est, pulsari homo

potest, capi non potest.

20 Quod sit hoc instrumentum,

scire desideras ?

Nihil indignetur sibi accidere sciatque ilia ipsa,

quibus laedi videtur, ad conservationem 1 universi

pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque

consummant. Placeat homini, quicquid deo

placuit; ob hoc ipsum se 2 suaque miretur, quod non

potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod

ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque

21 et iniuriam subigit Ama rationem ! Huius te amor

contra durissima armabit. Feras catulorum amor in

venabula inpingit feritasque et incoiisultus impetus

praestat indomitas ; iuvenilia iionnumquam ingenia

cupido gloriae in contemptum tarn ferri quam ignium

misit ; species quosdam atque umbra virtu tis in

mortem voluntariam trudit. Quanto his omnibus

fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius

per metus ipsos et pericula exibit.

22 "Nihil agitis," inquit, "quod negatis ullum 3 esse

aliud honesto bonum ;

non faciet vos haec munitio

tutos a fortuna et mmunes. Dicitis enim inter bona

1

conservationem later MSS. ; conversationem VPb,

2 se added by Ed. Rom.

8

ullum later MSS. ; unum VPb.

126

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!