03.06.2013 Views

autores selectos

autores selectos

autores selectos

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

248 PRIMER ANO DE LATIN Y CASTELLANO.

cundum?—Satis bene pascere.—Quid tertium?—Male pascere.—Quid

quartura?—Arare.» Et quum Ole qui quaesierat dixisset, «Quid (cene­

rari?» tum Cato: «Quid, inquit, hominem occidere?» Scripsil ipso

villas suas ne tectorio quidem (uisse perlitas, atque postea addidit:»

«Neque mihi asdificatio, neque vas, ncque vestimentum ullum est pre-

tiosum; si quid est quo uti possim, utor; si non est, facile carco. Suo

quemque uti et frui per me licet. Mihi vitio quidam vertunt quòd,

multis egeo: al ego illis vitio tribuo quòd nequeunt egerc.»

Injuriarum patientissimus fuit Cato. Quum ci causam agenti proter-

vus quidam, pingui saliva quantum poterat attractà , in frontem me­

diani inspuisset, tulit hoc leniter: «Et ego, inquit, ò homo, affirmabo

falli cos qui te negant os habere.» Ab alio homine improbo contomeliis

proscissus: «Iniqua, inquit, tecum mihi est pugna: tu enim probra fa­

cile audis, et dicis libenter; mihi vero et dicere ingratum , et audire

insolitum.» Dicere solebat acerbos inimicos melius dequibusdam niereri

quàm eos amicos qui dulces videantur: illos enim saspe verum dicere,

hos nunquam.

Cato ab adolescentià usque ad extremam aetatem inimicitias, reipu-

blicae causa, suscipere non destitit : ipse à multis accusatus, non modo

nullum existimationis dctrimentum fecit, sed, quoad vixit, virtutum

laude crevit. Quartum et octogesimum annum agens, ab inimicis capi­

tali crimine accusatus, suam ipse causam peroravit, nec quisquam aut

memoriam ejus tardiorem, aut lateris firmitatem imminutam, aut os

haesitatione impeditum animadvertit. Non illuni enervavit nec afflixit

senectus: eà astate aderat amicis, veniebat in senatum frequcns. Gras-

cas etiam litteras senex didicit. Quando obreperet senectus, vix intelle-

xit. Sensim sino sensu astas ingravescebat ; nec subito fracta est, sed

diuturnitate quasi exstincta. Annos quinque et octoginta natus excessit

è vita.

XLIV. TITUS QUINCTIUS FLAMINIUS.

Ante J. C. 194; Anno U. C. 559.

Titus Quinctius Flaminius, fìlius ejus qui apud Trasimenum ])eriit,

consul missus est adversùs Philippum , Macedonum regern , qui Anni­

balem pecunia et copiis juverat, Albeniensesque populi Romani socios

armis lacessiverat. Contraxerant autem bellum cum Philippo Athenionses

haudquaquam dignà causa. Duo juvenes Acarnanes non iniliati, lem-

plum Cereris cum caetera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodi-

dit. Perducti ad antistites templi, etsi manifestum erat eos per errorem

ingressos, tanquam ob infandum scelus interfecti sunt. Acarnanes,

suorum nece commoti, ad vindicandos illos auxilium à Philippo petie-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!