26.04.2013 Views

I COL·LOQUI D'HISTORIA DEL MONAQUISME CATALÀ I - Tinet

I COL·LOQUI D'HISTORIA DEL MONAQUISME CATALÀ I - Tinet

I COL·LOQUI D'HISTORIA DEL MONAQUISME CATALÀ I - Tinet

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

JOSEP MARIA CASAS I HOMS

capitulum dictis domino Abbate comissario sive presidente ac capitulariter

dictis monialibus, accessi ad dictam dominam Isabelem Çarriera intus eius

cameram infirmantem inventam, cui in preesentia dictorum testium verbo

intimavi, retuli et explicavi eadem omnia et singula, que desuper intimaveram,

retuleram et explicaveram dicte domine Priorisse. Quibus [verbis] per

ipsam dominam Isabelem Çarriera diligenter auditis, ad eadem seu michi

dicto notario in presentia dictorum testium, eius intentionem seu responsum

retulit et declaravir, scilicet: quod in omnibus et singulis sibi prolatis, ipsa

erat intentionis aliarum dominarum monialium que in dicto capitulo votaverant.

scilicet, quod dicta electió fieret seu fiat per modum seu viam Sancti

Spiritus, et quod ipsa pari modo consentiebat in dominam Francinam loanna

de Casanova, et illam eligebat in Abbatissam dicti monasterii Vallisdomicelle.

Quibus sic per dominam Isabelem Çarriera prolatis et per me eundem notarium

perceptis, ego idem notarius in presentia dictorum testium eadem omnia

et singula retuli dictis domino Abbati comissario et presidenti, ac dominabus

monialibus etiam in eodem capitulo capitulariter existentibus. Et hec omnia

et singula dictus dominus presidens et comissarius requisivit et mandavit

inseri et continuari in fine premissorum per me eundem notarium. Et predictis

sic gestis et secutis, prefataque electione sic ut prefertur facta de Abbatissa

dicti monasterii Vallisdomicelle per dictam viam seu modum Sancti Spiritus

in personam dicte domine Francina loanna de Casanova in dicto capitulo

in actu dicte electionis presentialiter existentis, prefatus dominus Abbas presidens

et comissarius, ac etiam prescripte domine moniales, que in eodem

capitulo ex causa dicte electionis aderant, et tunc presentes erant, et prout

iura et constitutiones, ordinationes et statuta dicti ordinis volunt ac disponunt

existentes ante presentiam dicte domine electe etiam presentarunt eidem

electionm predictem de se facte, petentes suppliciter et instanter a dicta

domina electa ut electioni sue predicte consensum suum prestaré vellet atque

daret. Que honorabilis domina Francina loanna de Casanova electa, nolens

ut dixit voluntati seu dispositioni divine resistere, ad honorem et latriam

summe et individue Trinitatis ac gloriosissime Virginis [foli 84 v ] Marie ac

Beati Bernardi electioni supradicte de se, ut predicitur facte, consensit.

Et hiis sic peractis dictus dominus Abbas presidens ac comissarius grandium

virtutum meritis quibus personam dicte domine electe Altissimus insignivit,

et quia ipsam sicut fidedignis testimoniis ab olim dicti monasterii monialis

expresse professa in eo laudabiliter conversata fuit, predictum monasterium

sciet ac poterit, auctore Domino, utiliter regere et salubriter gubernare,

quibus omnibus ministerio dictarum eligentium concordi voluntete debita

meditatione pensatis, de persona ipsius domine Francine Ioanne de Casanova

Abbatisse prefato monasterio auctoritate domini Abbatis Cisterciensis et totius

capituli, a quibus sibi ex delegatione per eosdem Abbatem et capitulum

eidem facta potestas, ut in litteris preinsertis concinetur fuit collata providit

82

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!