08.12.2012 Views

Elena Pellús Pérez - RUA - Universidad de Alicante

Elena Pellús Pérez - RUA - Universidad de Alicante

Elena Pellús Pérez - RUA - Universidad de Alicante

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Eo ipso die quo ad id bellum est Uelazquius profectus,

uocat Cortesius Ioannem Xuarem, cui quid sibi in animo

sit aperit, iubet hastam scorpionem caíteraque quae itineri et

pradio opus erant capiat, ad prasscriptum locum eat, ibique

iussa facturus exspectet. Ipse noctis crepúsculo antequam

presidium ad templum custodiendum locaretur, tacitus inde

digreditur, ad conditum locum pergit, arma capit, Ioannem

pone sequi iubet, mandatis instruit, et quid opus sit facto

edocet. Caeterum, cum ad multam noctem iter egisset,

peruenit tándem ad Uelazquii castra, qua; in propria uilla

metatus erat, excubias quia in pacato ageret non locauerat,

quo factum est, ut ducis domum libere petere potuerit.

Ad quam ubi est peruentum, lustrat, circumspicit omnia,

et quoniam foris aderat nemo, accedit ad domus fores.

Intuetur Uelazquium rationum libellos lectitantem. Inde,

"heus" inquit, "uso" (erant enim et alii cum ipso Uelazquio

prseter domésticos), "Cortesius adest pro foribus, saluere

iubet Uelazquium ducem optimum et fortissimum". Ad

eam Cortesii uocem salutemque, dux rei nouitate attonitus

stupuit, mirari hominis fiduciam, laetari de amici aduentu,

rogare obtestarique ingredi ne timeret, quando sibi amici loco

et fratris charissimi semper fuerit. Famulis ad haec et pueris

imperat ccenam citi parent, mensam sternant, et lectum. Ad

quas Cortesius: "Fac", inquit, "nemo huc accedat; alioqui

tragula traiiciam, tu uero si quid de me quaereris, coram

expostula, nam quoad me attinet, qui nihil unquam timui

magis quam famam perfidias, satius est purgatum esse quam

suspectum. Proinde eadem, praecor, fide redi in gratiam

128

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!