12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

mActa Apostolicae Sedis - Commentarium Officialequocumque denique opus initur, proferendum, cum incommodaquandoque postulet, meminerint catholici iidem operarii ChristumIesum cum operis exemplo, perpessionis quoque exemplumconiunxisse.Omnibus autem Nostris Ecclesiaeque filiis, e quovis ordine,e quavis gente, e quovis denique sodalicio religiosorum laicorumvehominum, iterum hoc loco fidentiusque instamus, ut animorumconcordiam pro viribus foveant. Etenim non semel acerbumanimo Nostro dolorem discidia illa commoverunt inter catholicosviros concitata, quae, etsi ex inanibus nascuntur causis,in luctuosos tamen desinunt exitus ; cum eiusdem matris Ecclesiaefilios inter se colluctari iubeant. Ita fit ut seditiosi homines,quorum non ingens est agmen, datam occasionem nacti, discidiaeadem exacuant atque id, quod maxime volunt, consequantur,ut videlicet catholicos homines alios adversus alios sollicitent.Quamobrem, quamvis recentiores nostrorum temporum eventusita per se loquantur, ut monita Nostra supervacanea redderevideantur, nihilo secius id genus adhortationem eorumcausa iterandam putamus, qui eam aut non intellexerint autintellegere recusaverint. Qui exacuendis inter catholicos discidiisdant operam, formidandum profecto onus tum a Deo tumab Ecclesia in se recipiunt.Sed ad vim propulsandam, qua « potestas tenebrarum » Deiipsius opinionem ex intimis hominum mentibus, evellere contendit,summa in spe sumus cum eis, qui christiano nominegloriantur, se etiam illos efficienter coniuncturos esse, qui, longemaxima nempe hominum pars, Deum esse credunt et adorant.Illud igitur geminantes, quod quinque abhinc annos in EncyclicisLitteris Caritate Christi scripsimus, hos iterum incitamus,ut pro sua quisque parte in id sincera fide incumbant,ut gravissimum illud, quod omnibus impendet periculum, abhumano genere arceant.Nam — ut tunc temporis monebamus —: « Dei... agnitione,tamquam firmo cuiusvis civilis ordinis fundamento, cum humanaquaelibet auctoritas innitatur necesse sit, qui omnium

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!