12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

348 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium OßcialeInsignem hnnc pugilem, miraculis quoque clarum, sa. me. PiusPapa IX die 30 octobris mensis a. D. 1853 Beatorum fastis sollemniteradscripsit. Quum autem nova miracula a Deo, eo interveniente, patrataesse viderentur, die 23 iulii a. 1924 Canonizationis Causa fuit resumpta,Remissorialesque litterae sive Archiepiscopo Cracovien, sive CardinaliUrbis Vicario ab hac Sacra Congregatione missae sunt ad construendosapostolica auctoritate processus super duplici mira sanatione.Pro iuridica harum apostolicarum inquisitionum vi, die 22 ianuariia. 1936 editum est decretum, planum que factum est iter ad has perpendendassanationes.Prior mira sanatio in urbe Krynica, in Archidioecesi Cracoviensi,die 3 septembris mensis a. 1922 evenit.Idae Henricae Turnau viduae Kopecka, annos natae quadraginta sex,ob osteomalaciae morbum roentgenianorum radiorum curatio fuit adhibita.Exinde graves ustiones in abdomine est passa. Altera ex his in15 ët 12 centimetra protendebatur, altera vero aliquantulo minus. Haeustiones foetida saniemque manantia ulcera genuerunt, quae insanabilia,nisi quoque mortifera, a medicis sunt habita. Particula de B. AndreaeBobola reliquiis corpori apposita, eoque invocato, Ida statim ita convaluit,ut sine impedimento et infirmae sorori curas adhibere et Ecclesiamadire valuerit. Inspecto speculi ope abdomine nullum amplius ulcus vidit,manibus autem sensit ulcerum loca pelle contecta; id quod et medicusa curatione ita fuisse de visu comprobavit. Idem medicus, atque peritiab hac Sacra Congregatione deputati, sanationem hanc naturae viresexcedere edixerunt.Altera sanatio in alma hac Urbe die 30 decembris a. 1933 contigit.Soror Aloisia Dobrzynska, e Congregatione Servarum Mariae V. Immaculatae,acuta pancreatite, aliis morbosis stipata symptomatibus,laborabat, a qua non aliter, nisi forte per chirurgicum ferrum, sanaripotuisset, uti medicus a curatione pluresque ab hac Sacra Congregationedelecti periti, collegialiter quoque coacti, pluribus etiam perspectis radiographiis,nos edocent. Ferventes a consororibus aliisque ad B. Andreaepatrocinium implorandum effusae sunt preces. Die 29 decembris morbusin sua gravitate saeviebat, die insequenti de sua malignitate adeo remiserat,ut periti omnes sanationem iam tunc evenisse consentiant.De utraque hac mira sanatione die 17 martii mensis elapsi anni apudRevmum Cardinalem Petrum Segura y Sáenz, Causae Ponentem, antepraeparatoriaCongregatio coacta est, quam die 14 iulii mensis eiusdemanni Praeparatoria ad Vaticanas aedes, die vero 16 martii mensis huiusanni Generalis coram Ssmo D. N. Pio Papa XI subsecutae sunt. In hac

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!