12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

192 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialerias apostolatus formas, in omni rerum condicione, ubicumque periclitaturanimae vel divini Regis iura laeduntur, ita ut Actio Catholicaproferatur ad omnia apostolatus opera, quae ad divinam Ecclesiae missionemquoquo modo attineant, salutarem vim suam exserens, non modoin cuiusque fidelis animo, verum etiam in domestico convictu, in scholarumdisciplina, in civili ipsa consortione.Neque vero muneris amplitudo suadere vobis debet, ut numerumpotius prosequamini, quam virtutem sociorum laboris; sed, quemadmodumMagister divinus post longam praeparationem paucos sane annosin apostolatu peregit, neque multos in Apostolicum collegium socia vit,sed lectos viros, qui Regnum ipsius in orbe terrarum constabilirent, itaet vos, Venerabiles Fratres, ante omnia curare debetis, ut Actionis Catholicaemoderatores et praecones ad principia supernaturalia penitusconformentur, quin anxietate afficiamini, si principio « pusillus grex » 4tantummodo exsistat. Et quoniam vos hanc rationem secutos iam esseperno vim us, paterne vobis gratulamur, quod selegistis prudenter accuratoqueinstituistis idoneos socios, qui exemplo et verbo pietatis fervoremstudiumque apostolatus in dioecesibus inque paroeciis late excitarequeant.Vestrum eiusmodi opus non magno sonitu tubarum que clangore resultabit,sed sensim sine sensu laetos uberesque fructus suo tempore afferei;ad seminis instar, quod in occulto figit alte radices, gradatimquecrescit usque ad arborem florentem patentemque.Institutio autem spiritualis interiorque vita, quas in vestris hisceadiutoribus fovendas curatis, impedient profecto, quominus iidem insubita incidant pericula, a Tectaque via declinent. Inspecto enim supremoCatholicae Actionis fine, qui est, iuxta illud Evangelii « quaerite primumRegnum Dei », 5animarum sanctificatio, numquam periculum aderit, nefinibus immediatis secundariisque principia ipsa post habeantur, nequein oblivionem umquam dabitur, fini illi supremo opera quoque socialiaet oeconomica, aliaque incepta caritatis, ordinate esse subiicienda. Hocprofecto nos docuit exemplo Iesus Christus, qui, quum ipsas corporuminfirmitates sanaret, necessitatibusque naturalis vitae consuleret, liberalitatemdivini Cordis effundens iis dictis « Misereor super turbam...si dimisero ieiunos in domum suam, deficient in via », 6semper ad supremumsuae missionis finem spectavit, id est ad gloriam Patris sui,ad salutem animarum sempiternam.456Luc, XII, 32.Luc, XII, 31.MARC, VIII, 2-3.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!