12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Auto PU Pp. XI 75suaderi, quae iam diu christianam Civitatum ordinationemevertere conentur.Interea vero luctuosi mentis oculis obversantur studiosaehuius propagationis fructus. Ubicumque enim communistaeinvalescere suumque exercere dominium potuere, — atque heicpeculiari paterna caritate Russiarum ac Mexicanae Eeipublicaepopulos recogitamus — inibi, quemadmodum iidem aperte praedicant,quoquo modo enisi sunt christianae religionis humanitatisquefundamenta radicitus diruere, atque in hominum animis,iuvenum praesertim, eius prorsus memoriam restinguere.Episcopi ac sacerdotes fuere extorres facti, ad metalla damnati,i gneis globulis transfossi, vel inhumano more necati; e laicorumvero ordine homines, idcirco in suspicionem vocati, quodsacra tuiti essent, vexati fuere, hostiliter habiti, atque in iudiciumet in custodias deducti.In regionibus etiam, in quibus — quemadmodum in dilectissimaNobis Hispania contingit — communismi pestis atque flagitiumnondum omnes potuit suorum errorum calamitates parere,vesanum tamen, proh dolor, concitavit furorem, inquescelera erupit funestissima. Non una est vel altera sacra aedesdiruta, non unum vel alterum labefaetatum coenobium; sed,ubicumque facultas fuit, templa omnia, religiosa claustra, acvel quaelibet christianae religionis vestigia, etiamsi arte humanitatisquestudio insignia, funditus eversa ! Ac non modo furenscommunistarum vecordia Episcopos ac sacerdotes, religiososviros ac mulieres ad milia bene multa trucidavit, eos easquepeculiari modo insectata, quibus de opificibus ac de indigentibuscura esset; sed complures etiam laicos homines e quovisordine interemit, qui adhuc usque idcirco catervatim necantur,quod christianam profiteantur fidem, vel saltem quod atheorumcommunistarum doctrinam aversentur. Atque eiusmodibonifica caedes tali perpetrato odio, tantaque efïeratae barbariaehumanitate, ut nostris hisce temporibus incredibile prorsusvideatur. Nemo unus, qui prudenter sapiat, vel ex privatis hominibus,vel ex iis, qui rei gravitatis conscii Civitatis guber-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!