12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

48â Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeSanctitatis fama, quae dum ipse degebat in terra vivax fuerat, postobitum vivacior erupit, non solum apud Catholicos sed et apud Protestantes,mirantibus omnibus tum virtutum splendorem, cum stupendosab eo collectos animarum conversionum fructus. Quare in Urbe aliisquelocis ordinaria auctoritate, etiam per rogatoriales litteras adornati suntprocessus; anno autem 1911 die 14 iunii Introductionis Causae Commissioa Pio X sa. me. fuit obsignata. Apostolicae deinde inquisitiones habitaesunt Viterbii, Veruiis atque Birmingamii, pro quarum iuridica vi die2 martii a. 1932 ab hac S. Congregatione editum est decretum.Hisce, aliisque, omnibus de iure paratis, die 4 maii mensis a. 1935antepraeparatoria Congregatio apud Rmum Cardinalem Raphaelem CarolumRossi, Causae Ponentem seu Relatorem : praeparatoria vero die4 februarii a. 1936 habita fuit. Demum coram Ssmo D. N. Pio Papa XIGeneralia Comitia coacta sunt, die 20 aprilis 1937 in quibus Emus,Cardinalis Relator dubium proposuit : An constet de virtutibus theologalibusFide, Spe, Caritate tum in Deum cum in proximum,necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia ac Fortitudineearumque adnexis Venerabilis Dominici a Matre Dei, in graduheroico in casu et ad, effectum de quo agitur. Rmi Cardinales, OfficialesPraelati, Patresque Consultores suum quisque suffragium edidere. Beatissimusvero Pater haec vota benigne quidem excepit, sed ingeminandasesse preces ad maius a Divino Spiritu lumen obtinendum hortatus est.Suam autem sententiam edere hac die 16 maii mensis, in solemnitatePentecostes statuit. Quocirca Emis Cardinalibus Camillo Laurenti S. R.C. Praefecto ac Raphaële Carolo Rossi Causae Ponente seu Relatore,necnon R. P. Salvatore Natucci Fidei Promotore Generali meque infrascriptoSecretario accitis, sacrosancta Eucharistica Hostia religiosissimelttata, edixit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritatetum in Deum cum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia.Temperantia ac Fortitudine earumque adnexis Venerabilis Dominicia Matre Dei, in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur.Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta S. R. C. referrimandavit.Datum ex Arce Gandulphi, die sancto Pentecostes, 16 maii a. D. 1937.L. S S,.C. Card. LAURENTI, Praefectus.A. Carinci, Secretarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!