12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Act-a Pii Pp. XI 71Haec praeterea doctrina, cum sacra omnia humanae vitaemunia detrectet atque repudiet, consequens est ut matrimoniumac domesticum convictum ita habeat, ut civile solummodo acficticium institutum, quod e certis oriatur oeconomicis rationibus: quapropter quemadmodum illa maritalia connubia recusat,iuridicis moralibusque nexibus composita, quae vel e singulorum,vel e communitatis nutu non pendeant, ita indissoiubilemeorum perpetuitatem explodit. Ac peculiari modo, excommunistarum sententia, mulier cum familia domoque suanullo vinculo coniungitur. Iidem enim, cum feminam a viri tutelaprorsus liberam praedicent, eam et a domestica vita et aliberorum cura ita abs trahunt, ut in publicae agitationem vitaecommunisque industriae, aeque ac virum, eam tradant; atqueadeo eius focum ac prolem civili societati curanda committant.11Ac parentibus denique patria educandae subolis potestaseripitur, utpote quae unice sit communitati propria, quaequeidcirco huius tantummodo nomine ac mandato exerceripossit. Quorsum igitur hominum consortio evaderet, talibus, exmaterialismo sumptis, fundamentis innixa? Consociatio profectoexsisteret, nulla alia auctoritate coalescens, nisi ea quae exoeconomicis rationibus derivaretur. Atque hoc unum eidemmunus esset, communi nempe opera res gignere ; unumque essetpropositum, terrae nimirum frui bonis in amoenissima voluptatissede, in qua quisque « pro suis viribus laborem impertiretsuum, pro suisque necessitatibus opes reciperet ».Animadvertendum quoque est, communistas societati iusetiam tribuere, vel potius arbitrium paene infinitum, communilabori singulos cives addicendi, nullo habito respectu ad propriumcuiusque bonum ; quin immo, vi adhibita, vel invitos cogendi.Atque in hac eorum societate cum morum disciplinam,tum iuris temperationem nullo ex alio profitentur scatere fonte,quam ex oeconomicis temporum rationibus; ideoque eas suaptenatura terrenas esse, fluxas mutabilesque. Ad summam, ut rem11Cf. Litt. Encycl. Casti connubii, 31 dec. 1930 (A. A. 8., vol. XXII, p. 567).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!