12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XI 81giorum consociationem procurandam esse, quae varios socialisauctoritatis gradus agnoscat ac vereatur ; itemque necessariumesse omnia artificium sodalicia inter se cohaerere amiceque conspirare,ut ad communem Civitatis bonum contendere possint;atque adeo germanum peculiareque publicae potestatis munusin eo consistere, ut mutuam eiusmodi civium omnium conspirationemconsensionemque pro facultate promoveat.Ad quem quidem assequendum per adiutricem omniumoperam tranquillitatis ordinem, catholicae doctrinae praeceptatantam dignitatem auctoritatemque tribuunt publicae rei moderatoribus,quanta necessaria est, ut divina humanaqueiura, quae tantopere Sacrae Litterae Ecclesiaeque Patres inculcant,vigili providaque cura iidem tueantur. Atque heicanimadvertendum est turpiter eos errare, qui efïutiant quibuslibetcivibus aequalia esse in civili societate iura, neque legitimosin eadem exsistere potestatis ordines. Satis esto, hac inre, Encyclicas Decessoris Nostri f. m. Leonis XIII, quas supraattigimus, commemorare; atque eas nominatim, quae vel decivilis principatus auctoritate, 18vel de christiana Civitatumconstitutione 19agunt. In quibus profecto catholici viri luculenterproposita humanae rationis fideique praescripta cernerepossunt, quae eos a fallacibus periculosisque communistarumopinationibus liberos reddere poterunt. Iura esse, cuiusque propria,erepta, ideoque cives in servitutem redigi; primariam acsupremam Civitatis eiusque potestatis originem detrectari; acnefande prorsus publicam potestatem sceleribus inservire, communiconspiratione perpetrandis ; haec omnia, dicimus, naturalimorum disciplinae divinique Creatoris voluntati vehementissimerepugnant. Quemadmodum civis, ita communitatisinstitutum ab sempiterno Numine originem repetunt, ab eoquemutua inter se ratione conformantur : non civis igitur, nonhumana societas potest officia illa renuere, quibus invicem obstringuntur;neque alterius iura reicere vel minuere queunt.1619Litt. Encycl. Diuturnum illud, 29 iun. 1881 (Acta Leonis XIII, vol. II, pp. 269-287).Litt. Encycl. Immortale Dei, 1 nov. 1885 (Acta Leonis XIII, vol. V, pp. 118-150).<strong>ACTA</strong>, TOI. IV, n. 4. — 31-3-937. 6

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!