12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

374 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officialeinconsutilem Ecclesiae vestem dilacerare, universumque catholicumorbem sub vertere conarentur, ad eam patres nostrifidenti animo confugerunt, quae « cunctas haereses sola interemitin universo mundo » ; 1ab eademque parta victoria f elicioratempora reduxit. Cum vero Mahumedana impletas, ingentibussubnixa classibus, magnisque exercitibus suffulta,Europae populis cladem servitutemque minaretur, tum, SummoPontifice auspice, coelestis Matris tutela instantissime implorataest; atque adeo fuere profligati hostes, eorumque navessubmersae. Ac quemadmodum in publico, ita in privato discriminecuiusvis aetatis christifideles a Maria suppliciter contenderunt,ut sibi suppetias benignissima occurreret, corporis animiquedoloribus levamen tum ac remedium impetratura. Etnunquam profecto potentissimum eius auxilium, ab iis qui piafidentique prece imploravissent, incassum desideratum est.Iamvero, nostris hisce temporibus in religiosam civilemquesocietatem non minora ingruunt pericula. Siquidem, cum animium multis neglegatur, vel repudiatur prorsus summa atqueaeterna ratio iubentis ac vetantis Dei, consequens est ut christianiofficii conscientia debilitetur, ut fides elanguescat in animisvel funditus restinguatur, ut denique ipsa humanae consortionisfundamenta labefactentur ac miserrime corruant.Idcirco ex una parte videre est civium classes inter se alicubidecertare atroci ter, eorum scilicet qui amplis fortunis utantur,atque eorum qui cotidiano labore victum sibi suisque compararedebeant. Atque in quibusdam regionibus, ut omnes norunt,res eo usque processit, ut privatum sit ius possidendi deletum,omniaque bona in commune redacta. Ex altera vero,non desunt homines, qui rei publicae numen se maxime colereatque efferre profiteantur, qui civilem rerum ordinem auctoritatemquefirmandam omni ope praedicent, atque adeo infandacommunistarum placita penitus esse refellenda sibi sumant;qui tamen — contempto evangelicae sapientiae lumine — ethnicorumerrores eorumque ducendae vitae rationem renovare1Ex Brev. Rom.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!