12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

12 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeIIIAD EMUM P. D. CAIETANUM TIT. S. AGATHAE S. R. E. PRESB. CARDINALEM BI-SLETI, EUMDEMQUE S. CONGREGATIONIS DE SEMINARIIS STUDIORUMQUE UNI­VERSITATIBUS PRAEFECTUM^ VIGESIMO QUINTO APPETENTE ANNO A ROMANAPURPURA SUSCEPTA.PIUS PP. XIDilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. —Iucundaalia occasione, quum quinquagesimum a suscepto sacerdotio annum feliciterexplevisti, Nostram gratulationem publice tibi palamque significavimus.Nunc autem denuo Nobis praebetur facultas paternam Nostramtibi benevolentiam confirmandi, faustamque laetitiam tuam libenti animoparticipandi. Enimvero quinque propediem lustra absolventur, ex quoipse, ad amplissimum purpuratorum Patrum Ordinem adlectus es. Planeautem cognita sunt ac perspecta sollicitudo et industria, quibus Sacraeisti Congregationi de Seminariis studiorumque Universitatibus praesides,cuius consilio et favore tot clericorum Seminaria ex integro condita suntaut opportune refecta, cuiusque auctoritate atque impulsione doctrinarumseientiarumque studia tam praeclara incrementa accepere. Longumquidem est omnia et singula persequi; at silentio minime praetermitterepossumus egregia consilia assiduosque labores, quibus Sacra eademCongregatio usque incubuit, ut Nostra recens Constitutio « Deus scientiarumDominus » suam vim atque efficaciam in sacrorum praesertimstudiorum profectum copiose affatimque expromeret. Nos igitur, qui nuperrimequoque, Pontificiam Scientiarum Academiam funditus instaurantes,aperte declaravimus, quantopere scientiarum omnium progressionesfidenti animo prosequamur, quique te ipsum, pro nobilissimo tuomunere, inter Pontificios Academicos honoris causa libenter rettulimus,praesentem faustitatis tuae opportunitatem studiose amplectimur, ut tibide ista sedulitate atque industria paterne gratulemur et iucundi eventuscelebrationem Nostris votis ominibusque adaugeamus. Deum denique instantiprece exorantes, ut longum adhuc in aevum florentem istam senectutemservare benigne velit, in caelestis huius praesidii auspicium, inquepraecipuae caritatis Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem tibi.Dilecte Fili Noster, tuisque laborum sociis, cunctisque carissimis tuisperamanter in Domino impertimus.Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xvin mensis Novembris, inDedicatione Basilicarum Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, annoMDCCCCXXXVI, Pontificatus Nostri quinto decimo.PIUS PP. XI

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!