12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

398 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeest. Cum autem referat Valentinensium Episcopus in templo eodem,octavo saeculari anno a fundatione Monasterii, una cum laudati OrdinisGenerali Capitulo Conventum quoque Marialem proximo mense septembricelebrandum esse, pluribus non modo Ordinis praefati Abbatibus,sed multis etiam Episcopis et christifidelibus procul dubio adstantibus,qui ad hunc finem ex dissitis quoque regionibus hoc in templumconfluent, pietate erga Beatissimam Virginem Mariam ducti, Nos utpeculiari benignitatis Nostrae testimonio prosequamur tum monachose Cisterciensium Reformatorum Ordine in « Aiguebelle » degentes, tumchristianum populum totius regionis Provincialis, precibus annuendumcensemus, quas enixe Valentinensium Episcopus Nobis adhibuit ut memoratummariale templum de « Aiguebelle » ad titulum et dignitatemBasilicae Minoris evehere dignemur. Quam ob rem, motu proprio, certascientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatisplenitudine, praesentium Litterarum tenore perpetuumque inmodum, praedictum monasterii de « Aiguebelle » e Cisterciensium ReformatorumOrdine templum ad honorem Nostrae Dominae Deo dicatum,intra fines dioecesis Valentinensis, titulo ac dignitate BasilicaeMinoris decoramus, illique omnia privilegia omnesque honorificentiastribuimus, quae templis hoc titulo honestatis de iure competunt. Contrariisnon obstantibus quibuslibet. Haec concedimus, decernentes praesentesLitteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere;suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisquead quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissimesuffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumqueex nunc et inane fieri si quidquam secus super.his, a quovis auctoritatequalibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die xxiv mensismaii, anno MCMXXXVII, Pontificatus Nostri decimo sexto.7 74E. Card. PACELLI, a Secretis Status.IIITEMPLUM S. IOSEPH, B. MARIAE V. SPONSI, IN CIVITATE ET DIOECESI GRATIA­NOPOLI! 1ANA . BASILICIS MINORIBUS ACCENSETUR.PIUS PP. XIAd perpetuam rei memoriam. — Gratianopolitanae dioecesis et civitatisintra fines exstat templum in honorem Sancti Ioseph, Beatae VirginisMariae Sponsi, Deo dicatum, amplitudine atque artis nobilitate

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!