12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

38 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeEPISTULAAD EMUM P. D. DOMINICUM TIT. S. CAESAREI IN PALATIO DIACONUM CARDI­NALEM MARIANI^ ADMINISTRATIONI BONORUM <strong>APOSTOLICAE</strong> <strong>SEDIS</strong> PRAEPO­SITUM, DENA LUSTRA SACERDOTII EXPLENTEM.PIUS PP. XIDilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Intimaanimi commotione atque effusa in Domino laetitia quinquagesimum asuscepto sacerdotio annum privatim ac secreto peragere voluisti. At vero,quum primum ad Nostras aures pervenit huius faustitatis notitia, temperareNobis non potuimus, quin tibi iucunde exhiberemus paternasgratulationes ac fervida omina, quae nunc publice hisce Litteris panderequoque perplacuit. In comperto est enim animarum studium, quo indiuturna ista sacri muneris perfunctione indesinenter enituisti, praesertimdivinum verbum declarando et catecheticae institutioni peculiaremindustriam afferendo, cuius quidem praeclarum exstat testimoniumin tuo ipso opere, typis iterum recens edito, quod integritate doctrinae,orationis perspicuitate et animi sacerdotalis fervore merita laude honestatusCognita autem sunt planeque Nobis perspecta sollicitudo acprudentia, quibus ipse tuendis Apostolicae Sedis rationibus bonisqueeiusdem administrandis haud brevi tempore incubuisti, tum Benedicto XVfel. rec. Decessori Nostro, tum Nobismet Ipsis pretiosam devotissimamqueoperam navando. Nos itaque eiusmodi tua erga Ecclesiam promeritatanti duximus, ut te abhinc annum ad amplissimum Patrum PurpuratorumOrdinem cooptare voluimus et longa ista in gerendis bonis experientiauti non desivimus. Nunc vero, oblatam nacti opportunitatem, deemensis laboribus tibi denuo libenterque gratulamur et felicissima quaequea Deo etiam atque etiam ominamur. Cuius quidem divinae liberalitatispraenuntia atque singularis Nostrae dilectionis testis sit ApostolicaBenedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, tuisque coniunctis atqueamicis peramanter in Domino impertimus.Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxx mensis decembris,anno MCMXXXVI, Pontificatus Nostri quinto decimo.PIUS PP. XI

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!