12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

70 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeque virium conflictu ad supremum exitum contendat: ad societatemnempe civium ordinibus vacuam.. Patet igitur ex istiusmodicommentis ipsam aeterni Numinis notionem aboleri; patetinter spiritum rerumque concretionem, interque animum et corpusinteresse nihil; neque animam esse post mortalem obitumsuperstitem, neque ullam esse alterius vitae exspectationem.Ac praeterea communistae dialecticam, quam afìingunt, materialismiviam insistentes, conflictum, de quo diximus, quiquererum naturam ad supremum exitum adducet, ab hominibusmaturari posse opinantur. Quapropter id enituntur, ut discrimina,.quae inter varias Civitatis classes intercedunt, acrioresreddant; utque ordinum inter se conflictio, invidiarum proh dolorruinarumque plena, progredientis aetatis sacra veluti contentovideatur : atque adeo repagula omnia, quaecumque vehementibusillis ex proposito susceptis conatibus obsistant, utpotehumano generi infensa, penitus perfringantur.Huc accedit, quod hominem libertate sua spoliant, in quaspiritualis ducendae vitae norma consistit; itemque humanampersonam dignitate sua exuunt omnique in ordine morum moderatione,qua gliscentibus ex occulto vitiorum motibus repugnanpossit. Quae quidem humana persona, cum ex eorumplacitis nihil aliud sit, quam quaedam, ut ita dicamus, rotulauniversae insertata machinationi, idcirco naturalia, quae indeoriuntur, iura singulis hominibus denegantur, communitatiqueattribuuntur. Ad necessitudines vero inter cives quod attinet,cum absolutam profiteantur aequalitatem, omnem, quae a Deoproficiscatur, vel parentum, auctoritatem ac hierarchiam renuunt; quoniam, ut asseverant, quidquid potestatis obtemperationisqueintercedit, id, veluti e primo unoque fonte, ab societatedimanat. Neque singulis hominibus ullum ius datur possidendivel bona vel rerum eificiendarum opes; quandoquidem,cum eadem alia bona gignant, eorum possessio aliorum in aliosdominium necessario inducit. Qua profecto de causa affirmantprivatum quodlibet ius mancipii, quippe praecipuum oeconomicaeservitutis caput, esse omnino delendum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!